シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput LIX 第VI巻 第LIX章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 280D · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 6.59.1

1

Anteriores litterae tuae, quas mox aliae consecutae sunt, spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant: secundae promissa vacuarunt. Ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres.

PL 18, 280D

あなたの先の書簡は、すぐあとに別の書簡が続いたが、あなたの帰りへの望みを私にいくらか抱かせていた。二通目はその約束を空にした。こうして、あなたは拒みの多くの理由を述べたうえで、私の考えに従うことを任せたのである。

Epistolarum libri decem 6.59.2

2

Sed ego cogitans, primo filiae meae conturbatam valetudinem, quae spoliari solatio tuo non potest: dehinc stomachi tui imbecillitatem, quam esse imparem scribis itineri promovendo: tum consilium amici paterni otium praeferentis: dehinc exspectationem illustris viri, quem diu existimans abfuturum: praeterea interpretationes hominum, qui te, ut ais, opinantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum: permissam mihi deliberationem vobis refundo.

PL 18, 280D

だが私は、第一に、あなたの慰めを奪われてはならない私の娘の乱れた健康を、次に、旅を進めるには耐えないとあなたが書く胃の弱さを、さらに、安らぎを選ぶ父祖以来の友の助言を、続いて顕貴の人の待望を〔quem diu existimans abfuturum の係りは定かでない。「彼が長く不在になると見込んで」と取った〕、そのうえ、あなたが、あなたの言うように、自分の用務の機会のために公の務めを受けたのだと見なす人々の解釈を、考え合わせて、私に任された判断を諸君に返す。

Epistolarum libri decem 6.59.3

3

Iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam, et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari. Interea constituendae rei dies existimo prorogandos, et epistolam tuam tantisper reddere magistratui temperavi.

PL 18, 281A

あまたの反対の問いに私の意見がさらされ、勧める者の信義が、未来の不確かな巡り合わせに縛られるのは不当だからである。その間、事を定める日は延ばされるべきだと思い、あなたの書簡を長官に渡すのをしばらく控えた。

Epistolarum libri decem 6.59.4

4

Primo, quia reverentia nuda est: dehinc quia causas negationis infra devotionis magnitudinem praetulit; et quod nossem pluribus legenda, quae scripseras.

PL 18, 281A

第一に、敬意がむき出しだからであり、次に、辞退の理由を忠誠の大きさの下に置いたからであり、また、あなたの書いたものが、多くの者に読まれるはずだと知っていたからである。

Epistolarum libri decem 6.59.5

5

Volo igitur, ut reverentia cumulatiore, et gravioribus querelis excusationem tuam munias, si voluntas manserit laboris et itineris deprecandi. Valete.

PL 18, 281A

だから、望む。もし労苦と旅を辞退する意志が変わらないのなら、より篤い敬意と、より重い訴えによって、あなたの弁明を固めよ。健やかであれ。