Epistolarum libri decem 1.79.1
Praesumptum aut compertum tenes, quanta sit mihi tuae laudis antiquitas. Ea propter nihil fieri patior, quod actuum tuorum gratiam devenustet.
PL 18, 172Aあなたは、あなたへの賞賛の昔からの重みが私にどれほどあるか、推し量っているか確かめているかしているはずだ。それゆえ、あなたの行いの好ましさを損なうことを、私は何であれ許さない。
Epistolarum libri decem 1.79.2
Priscianus frater meus, cum primis philosophorum litteratura et honestate censendus, senatu auctore salarii emolumenta consequitur. Super ejus annonis dicitur orta dubitatio.
PL 18, 172A私の兄弟プリスキアヌスは、文芸において第一級の哲学者の一人であり、また誠実さにおいて評価されるべき人で、元老院の決定により俸給の収入を得ている。その糧食について疑いが生じたと言われる。
Epistolarum libri decem 1.79.3
Cui si nihil compendii optimatium voluntas ante tribuisset; eruditio tua fructum ferre deberet. Scis enim bonas artes honore nutriri, atque hoc specimen esse florentis reipublicae, ut disciplinarum professoribus praemia opulenta pendantur.
PL 18, 172Aもし有力者たちの意向が先に彼に何の利益も与えなかったとしても、あなたの学識が実りをもたらすべきである。あなたは、よき学芸が名誉によって養われること、学問の教師たちに豊かな報いが支払われるのが栄える国家の証しであることを知っている。
Epistolarum libri decem 1.79.4
Quaeso igitur, ne hac inquietudine, aut illius minuatur utilitas, aut amplissimo ordini censendi auctoritas derogetur. Interest famae et gloriae tuae, ut confirmandi magis quam negandi commodi causa, de philosophi salario dubitasse videaris. Vale.
PL 18, 172Aゆえに頼む。この動揺によって、彼の利益が減じたり、いとも高貴な身分の議決の権威が損なわれたりしないように。あなたの名声と栄光にかかわるのは、哲学者の俸給について、否定するためよりも確認する益のために疑ったと見えることである。健やかであれ。