シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XLII 第I巻 第XLII章

SYMMACHUS AUSONIO.

シュンマクスよりアウソニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 162B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 1.42.1

1

Compensasti longum silentium gemina scriptione. Pariter enim binas litteras praebuisti, desiderium meum officio largiore complexus. Ex quo adverti, non voluntatem tibi hactenus, sed bajulum defuisse.

PL 18, 162B

あなたは、長い沈黙を、二通の書簡で埋め合わせた。実際、一度に二通の書簡を寄越し、私の思慕を、より豊かな務めで抱き取った。それで私は気づいた、あなたにこれまで欠けていたのは意志ではなく、運び手だったと。

Epistolarum libri decem 1.42.2

2

Neque enim aliter potuisset accidere, ut me tandiu sermonis tui honore fraudares. Merito apud nos in dies singulos tui cultus augescit, et justo cumulo crescit affectio. Namque ita usu comparatum videmus, ut amicitia bene locata, experiundo quotidie provehatur.

PL 18, 162B

そうでなければ、これほど長いあいだ、あなたの言葉の栄誉を私から奪っておくことは、できなかったはずだからである。当然、我々のもとでは日ごとにあなたへの敬意が増し、正当な蓄積をもって愛情が育つ。実際、経験から見るに、うまく置かれた友情は、日々の試しによって進むものである。

Epistolarum libri decem 1.42.3

3

Sed de ista parte verbis supersedendum est. Neque enim me oportet dicere, quae te malo sentire.

PL 18, 162C

だがこの点については、言葉を控えるべきである。あなたに感じてほしいことを、私が言うべきではないからである。

Epistolarum libri decem 1.42.4

4

Comperi sane ex litteris tuis, quantopere publici muneris absolutionem requiras, et stupere me fateor, tantum tibi administrationis ejus esse fastidium, cui fructus optabiles omnium amor spondet.

PL 18, 162C

確かにあなたの書簡から知った、公の務めからの解任をあなたがいかに求めているかを。私は告白する、その職務の運営をあなたがこれほど厭うことに驚いている。万人の愛が、望ましい実りを約束している職務なのに。

Epistolarum libri decem 1.42.5

5

An est aliquid tenacius gloria, quae laudem adjicit voluptati? sed tamen cura non deerit, ut potiaris: tu tantum peregrinationem solare justo amore provinciae. Vale.

PL 18, 162C

喜びに称賛を加える栄光ほど、固く人をとらえるものがあろうか。だが、あなたがそれ〔解任〕を得るよう、配慮は欠かさない。あなたはただ、異郷での滞在を、属州への正当な愛で慰めよ。健やかであれ。