Epistolarum libri decem 5.38.1
Supra modum gaudeo redditum esse meritis tuis pervetus debitum. Jamdudum enim Rempub. virtutibus obligasti: quae nacta divinae fidei principem, sibi quodammodo consulatum, quem tibi solveret, impetravit.
PL 18, 251Dあなたの功績に、久しい負債がついに返されたことを、私は並外れて喜ぶ。あなたはすでに早くから、徳をもって国家に恩を負わせていた。その国家は神的な信義の君主を得て、いわば自分のために、あなたに返すべき執政官職を手に入れたのである。
Epistolarum libri decem 5.38.2
Ad hujus celebritatem voto alacri cucurrissem, nisi diplomatis sacri tarda perlatio arctasset intervallum dierum. Accessit hyemis contemplatio, quae magno frigore, et brevibus lucis horis moratur excursus. Meus tamen animus, meum gaudium tecum est.
PL 18, 252Aその祝賀に、私は喜び勇んで駆けつけたであろうが、聖なる書状の到着が遅れて、日数の間隔が詰まってしまった。そこへ冬の見込みが加わった。厳しい寒さと短い昼の時間が、遠出を妨げるのである。だが私の心は、私の喜びは、あなたとともにある。
Epistolarum libri decem 5.38.3
Ego solus dolere debeo quod mihi tantum bonum casus inviderit. Tibi et praesentium satisfaciet numerus, et cultus absentium. Vale.
PL 18, 252Aこれほどの幸いを偶然が私に妬んだことを、悲しまねばならないのは、私一人である。あなたには、その場にいる人々の数も、いない人々の敬意も、十分に応えるであろう。健やかであれ。