Epistolarum libri decem 3.31.1
Itero postulatum pro Sallustio amico meo, et ut ipse asseverasti, a te quoque in curam dudum recepto: non quod metuam ne forte tutelam ejus oblivione destituas, cum familiare sit constantiae tuae fideliter exsequi recepta mandata; sed quia diligentiam meam fortuna amici saepe sollicitat, et laborantibus commendatio una non sufficit, licet tenaciter memorem, rursus admoneo. Praestabit beneficii tui celeritas, ne sit mihi necesse idem saepius facere. Vale.
PL 18, 208D友人サッルスティウスのための願いを繰り返す。あなた自身が断言したとおり、あなたもすでに彼を世話の内に受け入れていた。あなたがその庇護を忘却に委ねるのではないかと恐れるからではない——引き受けた依頼を誠実に果たすのは、あなたの一貫性にとって常のことだ——。友の境遇が私の心配りをしばしば掻き立て、苦しむ者には一度の推薦では足りず、固く覚えていても、改めて念を押すのである。あなたの恩恵の迅速さが、私が同じことを何度もする必要を無くしてくれるだろう。健やかであれ。