Epistolarum libri decem 1.48.1
Dii boni, quam nihil homini tutum atque exploratum est! Certe levandi animi causa Baias concesseratis. Quis oculus fascinavit destinatam quietem? Paulina ergo cura communis extremum salutis accesserat.
PL 18, 164C善き神々よ、人にとって、安全で確かなものは何もない。確かにあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、気晴らしのためにバイアエに引きこもっていたはずだ。どの目が、定めた静養に魔をかけたのか。それでは、我々共通の気がかりであるパウリナが、命の瀬戸際にまで至っていたのか。
Epistolarum libri decem 1.48.2
An vester pro illa tantus est metus, ut omne ejus incommodum periculi instar habeatur? Quidquid horum est, spectari animo licet, quas aerumnas dierum, quas noctium vigilias duxeritis. Sic nati sumus, ut saepius adversa fungamur.
PL 18, 164Cあなたの彼女への恐れはそれほど大きく、その不調がすべて危険と同じとみなされるのか。いずれにせよ、心に思い描くことはできる、あなたが、どれほどの日々の苦難、夜の不眠を過ごしたかを。我々は、しばしば逆境に遭うように生まれついている。
Epistolarum libri decem 1.48.3
Fugiunt voluptates, et bonae cujusque rei tam brevis usus, quam levis sensus est. Verum haec philosophorum disputationibus relinquantur. Nunc habitum laetiorem mentibus suadeamus, quando Paulinae nostrae valetudinem rursus locavit in solido pax deorum. Vale.
PL 18, 164D快楽は逃げ去り、善きものの享受は、いずれも用が短く、感覚は軽い。しかしこれは哲学者たちの論議に任せよう。今は、心にいっそう晴れやかな様子をすすめよう。我々のパウリナの健康を、神々の平和が、再び堅固な上に据えたのだから。健やかであれ。