Epistolarum libri decem 4.33.1
Delectaris epistolis meis. Credo. Hinc est, quod eas saepe et ardenter efflagitas. Sed non statim mereor desidis notam, si nequeo tui amoris in me avaritiae satisfacere. An interlabi amicitiae memoriam per silentium putas?
PL 18, 232Dあなたは私の書簡を楽しんでいる。そうだろう。だからこそ、それをしばしば熱心にせがむのだ。だが、私への愛の貪欲を満たせないからといって、私がただちに怠け者の烙印に値するわけではない。沈黙によって友情の記憶が滑り落ちてゆくと、あなたは思うのか。
Epistolarum libri decem 4.33.2
Cave talia de animis opinari, quorum aeterna judicia sunt. Habet enim plurimum ponderis fides, et alligata voluntario sacramento styli admonitione non indiget. Haec a me tibi an non semper scripta sunt? Nec tamen deseris inveteratam querelam.
PL 18, 233A心について、そのようなことを考えるな。心の判断は永遠のものだ。信義には最大の重みがあり、自発の誓い〔sacramentum〕で結ばれた信義は、筆による注意を要しない。これは私があなたにいつも書いてきたことではないか。それでもあなたは、古くなった不満を捨てない。
Epistolarum libri decem 4.33.3
Quid si praestat longum tacere? Non vides oracula olim locuta desiisse, nec ullas in antro Cumano litteras legi, Dodonam loqui frondibus, nec de spiraculis Delphicis ullum carmen audiri?
PL 18, 233A長く黙るほうがまさっているとしたら、どうか。あなたは見ないのか。かつて語った神託が止んだこと、クマエの洞窟で文字が読まれないこと、ドドナが木の葉で語らないこと〔Dodonam loqui frondibus には否定の語が無いが、前後の nec の列にあって否定を受けると読んだ〕、デルフォイの噴気孔から詩が聞こえなくなったことを。
Epistolarum libri decem 4.33.4
Patere igitur, ut homullus Promethei manu fictus mandare cessem papyro, quae dudum in vatum foliis non leguntur. Nolo tamen denuntiatum tibi a me silentium suspiceris. Tenebo in scribendo tantam mensuram temporis, quantum inter nos locis absumus.
PL 18, 233Aだから、プロメテウスの手で作られたちっぽけな人間の私が、とうの昔に予言者たちの葉に読まれなくなったことを、パピルスに託すのをやめるのを許せ。ただし、私があなたに沈黙を宣告したのだと疑わないでほしい。書く間隔は、我々が場所で互いに離れている分だけ保とう。
Epistolarum libri decem 4.33.5
Tu quoque impatientiam vince ratione quae non sinit ut tibi quotidie litterae meae in vicinia Rhem posito a nostro Albula deferantur. Vale.
PL 18, 233Aあなたも、せっかちを理性で抑えよ。理性は、ライン川の近くに置かれたあなたに〔底本は Rhem。Rheni と読む〕、我々のアルブラ川〔ティベリス川の古名で、ローマを言う〕から私の書簡が毎日届けられることを許さない。健やかであれ。