シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput XL 第IX巻 第XL章

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 336D · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 9.40.1

1

Ratio quidem justitiae serio semper habenda est. Sed circa nobiles probabilesque personas plus debet esse moderaminis, ut perspiciatur in discretione judicium. Hoc eo proloquor, ut interventum meum generalitate commendem. Genus autem petitionis hujusmodi est.

PL 18, 336D

正義の考慮は、つねに真剣に払われるべきである。しかし、高貴で評判のよい人物に対しては、判断が区別のうちに見て取れるよう、より多くの節度があるべきである。これを述べるのは、私の口添えを一般的な理由によって推すためである。願いの種類は次のとおりである。

Epistolarum libri decem 9.40.2

2

Agri sororis meae Italicae, illustris feminae, cultore vacuati, et fessi onere munerum publicorum, judiciaria auctoritate refovendi sunt. Hanc opem de tui animi aequitate promisi. Certa est enim de bonorum mente praesumptio.

PL 18, 336D

私の姉妹イタリカ、顕貴の婦人〔illustris〕の所領は、耕作者を失い、公的な負担の重さに疲れており、裁判の権威によって立て直されねばならない。この助力を、あなたの心の公正さを信じて私は約束した。善き人々の心については確かな前提があるからである。

Epistolarum libri decem 9.40.3

3

Sponsioni igitur meae, si tibi cordi sum, fidem praesta, et quidquid rebus atque rationibus matronae absentis accommodum est, nutu facili tribue, meae imputaturus gratiae, quidquid illi favoris impenderis. Vale.

PL 18, 336D

それゆえ、私があなたの心にあるなら、私の約束が違わぬようにしてほしい。不在の婦人の財産と事情に適うことは何であれ、快い同意で与えてほしい。彼女に注ぐ好意はみな、私への恩として数えてよい。健やかであれ。