シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput LXIV 第I巻 第LXIV章

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 168C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 1.64.1

1

Commendari a me episcopum forte mireris. Causa istud, non secta persuasit. Nam Clemens boni viri functus officium, Caesareum, quae illi patria est, conciliata maximorum principum pace, tutatus est.

PL 18, 168C

私が司教を推薦することに、あなたはおそらく驚くだろう。それを説いたのは理由であって、宗派ではない。実際クレメンスは、善き人の務めを果たし、彼の故郷であるカエサレア〔底本は Caesareum。quae に合わせて Caesaream と読む〕を、最大の君主たちとの和を取り持って守ったのである。

Epistolarum libri decem 1.64.2

2

Fando acceperas, rebellione barbarica quot auri, quot argenti privati aut publici sacri et profani, Mauritaniae fuit direptione hostium lancinatum.

PL 18, 168C

あなたは聞き知っていただろう、蛮族の反乱により、どれほどの金、どれほどの銀が、私的なものも公のものも、聖なるものも俗なるものも、マウレタニアで敵の略奪によって引き裂かれたかを。

Epistolarum libri decem 1.64.3

3

Evenit ea tempestate, ut etiam fisci depositum belli jure raperetur: quod a summatibus civitatis, quos reliquos fuga fecerat, jus aerarii reposcebat.

PL 18, 168C

その時期、帝室金庫の預かり物までも、戦の権利で奪われるという事態が生じた。国庫の権利は、それを、逃亡のあとに生き残った都市の有力者たちから返還せよと要求していた。

Epistolarum libri decem 1.64.4

4

Misera et acerba conditio, nisi tristitia temporum Clementis curam movisset; quem ego non minus famae saeculi, quam civium securitati commodasse dixerim. Quid enim praeter invidiam referret aerarium, si opes ab inopi curia poscerentur? Habes ordinem rei. Quod restat enitere, ut tui aspiratio vela faciat impetratis. Vale.

PL 18, 168C

惨めで苛烈な境遇になるところだった、時勢の悲しみがクレメンスの心配りを動かさなかったなら。私は、彼が世間の名声にも、市民の安全にも、等しく寄与したと言いたい。実際、窮乏した都市参事会〔curia〕から財が要求されたなら、国庫は憎しみのほか何を得ただろうか。これが事の次第である。残るのは、あなたの後押しが、得たことに帆を張らせるよう努めることである。健やかであれ。