シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput IV 第VI巻 第IV章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 267B · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 6.4.1

1

Aegritudinem, quam dexterae manus dolore sustineo, nuntiorum acerbitate duplicastis. Acrior autem cura me distringit, quod scio filiae meae ciborum et potuum continentiam non posse suaderi.

PL 18, 267B

右手の痛みで私が耐えている病を、諸君は知らせの苦さで二倍にした。だが、より鋭い心配が私を引き裂く。娘に飲食の節制を説いても聞き入れられないと知っているからである。

Epistolarum libri decem 6.4.2

2

Anxius igitur vulnere animi et corporis morbo, usque ad subscribendi possibilitatem litteras differre non potui: sed dictatione properata magis sollicitudini meae, quam consuetudini satisfeci. Et primo timorem meum responsis levetis, exoro.

PL 18, 267B

こうして心の傷と体の病に悩み、署名できるまで書簡を延ばすことはできなかった。しかし急いだ口述で、習いよりも私の不安を満たした。まず、返事で私の恐れを和らげてほしい、と切に願う。

Epistolarum libri decem 6.4.3

3

Dehinc te, domina filia, precor, saluti adversa declines, et interpellatam toties valetudinem repares auxilio temperantiae. Quia non solum sanitati commodat, verum etiam ad testimonium prudentiae pertinet noxiis abstinere. Valete.

PL 18, 267B

次に、あなた、主なる娘よ〔domina。敬称〕、健康に障るものを避け、幾度も妨げられた健康を、節制の助けで取り戻すよう、願う。害あるものを避けることは、健康に益するだけでなく、思慮の証にもなるからである。健やかであれ。