シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput LXXXVI 第IX巻 第LXXXVI章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 346B · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 9.86.1

1

Compotem me optati nuntii praestitisti. Fateor enim verae amicitiae hanc esse rationem, ut commoda nostra mutuo gaudeamus. Gratulor igitur cum tibi familiaritatis nostrae causa, tum famae temporum quam recentis judicii aequitas in aeternam gloriam vindicavit.

PL 18, 346B

あなたは、望んでいた知らせを私に得させてくれた。真の友情の道理は、互いの利益を喜び合うことだと私は認める。それゆえ、我々の親交のゆえにあなたに祝いを述べ、また、近ごろの公正な判断が永遠の栄光へ引き取った、時代の名声のためにも祝いを述べる。

Epistolarum libri decem 9.86.2

2

Functus es optimi civis officium, multa opera, perpeti sollicitudine. Sed nolo poeniteat. Virtus durioribus negotiis enitescit, et aspernatur declivem facilitatem, maximoque sudore arduum laudis annititur.

PL 18, 346B

あなたは最良の市民の務めを果たした。多くの働きと絶えざる心配によって。だが、悔やむことはない。徳はより厳しい務めにおいて輝き、下り坂の安易さを退け、最大の汗を流して称賛の険しさに取り組むのである。

Epistolarum libri decem 9.86.3

3

Adde huc quod in ore fortissimi principis agis, et publico bono sine satietate defrueris: quae res non compensat modo, sed etiam commendat laborem.

PL 18, 346B

さらに、あなたが最も勇敢な君主の面前で〔in ore〕務め、公共の善を飽くことなく享受していることを加えよ。これは労苦を補うだけでなく、むしろ労苦を誉れあるものにする。

Epistolarum libri decem 9.86.4

4

Jam illud quale est, quod in causa non tantum tua fortunae eluctatus incertum, nulli nostrum debes victoriae tuae gratiam? Plura vellem; sed videor mihi in praesentia satis fecisse verborum. Nunc si tibi potestas est, malo ut jam recurras. Si quid morarum est, quaeso respondeas. Vale.

PL 18, 346B

さらに、あなた一人の件にとどまらない事件で運の不確かさを切り抜け、我々の誰にもあなたの勝利の感謝を負っていないというのは、どれほどのことか〔この箇所は文が不整で、このように取った〕。もっと書きたいが、さしあたりは言葉を尽くしたと思う。いま、あなたに可能なら、すぐ駆け戻ることを私は望む。もし遅れの事情があるなら、お願いする、返事をせよ。健やかであれ。