Epistolarum libri decem 9.110.1
Aliorum quidem tibi spectanda est sententia, quos decet de patribus judicare. Mei ingenii exilitas etiam parva miratur. Quare velim credas nihil tibi ex meo testimonio honoris accedere.
PL 18, 350Dほかの人々の意見は、あなたが見るべきものである。元老院議員たち〔patribus〕について判断するのがふさわしい人々だからである。私の才の乏しさは、小さなものにさえ感嘆する。それゆえ、私の証言からあなたに何の栄誉も加わらないと思ってほしい。
Epistolarum libri decem 9.110.2
Nam etsi laudari ab laudato viro vetus dictum est, nostri tamen mediocritas non multum famae tuae claritudinem juvat. Sed quia voluntati tuae mos gerendus est, quid quidam e medio de orationibus tuis sentiant, jussus expediam.
PL 18, 350Dというのも、「称賛された人から称賛される」とは古い言葉〔称賛に値する人からの称賛がいちばん価値あるの意〕だが、我々の凡庸さは、あなたの名声の輝きをさほど助けない。しかし、あなたの意志には従わねばならないので、世間のある人々があなたの演説についてどう思っているかを、命じられたとおり述べよう。
Epistolarum libri decem 9.110.3
Prope est ut te arguere debeam quod saeculo nostro Tulliani styli famam parcus invideas. Respondebis omnem te operam condendae historiae deputasse.
PL 18, 350Dあなたは、我々の世にトゥッリウス風の文体の名声を出し惜しみしていると、あなたを責めねばならないほどである。あなたは、歴史を書くことにすべての力を傾けたと答えるだろう。
Epistolarum libri decem 9.110.4
Ignosce avaritiae meae, si utrumque desidero Nam pari nitore atque gravitate senatorias actiones et Romanae rei monumenta limasti, ut plane Homerica appellatione περιδέξιον, id est, aequimanum te pronuntiem.
PL 18, 351A私の貪欲を許してほしい。もし両方を望むとしても。あなたは、元老院での弁論とローマの事績の記録を、同じ輝きと重みで磨き上げたので、ホメロス風の呼び名で、両手ききの人(περιδέξιον)〔ギリシア語〕、すなわち等しい手の人(aequimanum)と、あなたをはっきり呼んでよいほどである。
Epistolarum libri decem 9.110.5
Perge igitur, quaeso, et stude hanc posteris dotem relinquere, ut quae divisa in singulis auctoribus ante placuerunt, eadem nunc in te conjuncta laudentur. Vale.
PL 18, 351Aそれゆえ頼む、続けよ。これまで個々の著者に分かれて喜ばれていたものが、いまあなた一人に合わさって称賛されるという遺産を、後世に残すよう努めてほしい。健やかであれ。