シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput XII 第IV巻 第XII章

SYMMACHUS STILICONI.

シュンマクスよりスティリコへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 225D · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 4.12.1

1

Consulatum meum liberalitate continuas, et, ut publicus parens, in futuros etiam magistratus imperialem provocas largitatem.

PL 18, 225D

あなたは私の執政官職を気前よく引き延ばし、公の親として、将来の官職にまで帝の寛大さを呼び込む。

Epistolarum libri decem 4.12.2

2

Quo ergo mihi ore celebrandus es, qui fastigio honorum jure conspicuus, praetorios quoque instruis apparatus? cogitas enim caeteris saeculis etiam privatorum munia debere congruere.

PL 18, 225D

ならば、栄誉の頂で当然ながら目立つあなたが、法務官就任の用意まで整えてくれるとき、私はどんな口であなたを称えるべきか。あなたは、他の時代にも、私人の務めまで釣り合わねばならないと考えているのだから。

Epistolarum libri decem 4.12.3

3

Itaque domino nostro Honorio divinae stirpis augusto benefaciendi semper addis calorem, docesque invictum principem senatoriam mediocritatem muneribus incitare. Cui pro me agere gratias solus omnium potes, qui ante beneficii auctor fuisti.

PL 18, 225D

それゆえ、神の血筋のアウグストゥスである我々の主ホノリウスに、あなたは善行への熱をいつも加え、無敵の君主に、元老院議員の質素さを贈り物で励ますことを教える。彼に私のために感謝を述べられるのは、先に恩恵の起こし手であったあなた一人である。

Epistolarum libri decem 4.12.4

4

Ego in filii mei editione testabor, cum Romanam caveam leopardorum cursus impleverit, cui justior plausus, et laeta vocum suffragia debeantur. Longius pergerem, nisi tuus nobilis pudor par virtutibus caeteris, laudis onera vitaret.

PL 18, 226A

私は息子の催しで証しよう、ローマの観客席をヒョウの疾走が満たすとき、誰により正当な拍手と、喜ばしい歓呼の支持が帰すべきかを。もしあなたの高貴な慎みが、他の徳に劣らず、称賛の重荷を避けるのでなければ、私はさらに述べるだろう。

Epistolarum libri decem 4.12.5

5

Ero igitur verborum modicus, dum singulari verecundiae tuae obsequor. Sed praecelsa sublimitas tua teneat definitum, meam gratiam, quae parca sermonis est, in animo redundare. Vale.

PL 18, 226A

ゆえに、あなたの比類なき慎みに従いながら、言葉を控えよう。だが、あなたの極めて高い崇高さは、これを確かなものと心得てほしい、言葉に乏しい私の感謝が、心の中で溢れていることを。健やかであれ。