Epistolarum libri decem 7.60.1
Onerabat verecundiam meam, quod prior scripseras. Continuo altera epistola tua gravatae fronti duplex fenus imposuit. Formido, quod cupio, ne mihi ante solutionem duorum contractuum tertius a te sermo tribuatur.
PL 18, 298Cあなたが先に書いたことは、私の慎みに重くのしかかっていた。続いてあなたの第二の手紙が、重荷を負った私の額に、二重の利息を課した。私が望みながらも恐れるのは、二つの契約の返済の前に、あなたから第三の言葉が私に与えられることである。
Epistolarum libri decem 7.60.2
Habet quippe hanc impatientiam, quae in te pollet, oris ubertas, ut intervallum vicissitudini neget, et officia nondum compensata praeveniat. Una igitur ad satisfactionem via superest; ut imparem me stylo fatear, quamvis cultu amicitiae parem non negem.
PL 18, 298Cあなたにある口の豊かさは、返礼に間を置くことを拒み、まだ埋め合わされていない務めを先回りする、この性急さを備えている。だから、償いへの道は一つしか残らない。筆では私が及ばないと認めることである。友情の敬意では並ぶと言うことを、私は否むわけではないが。
Epistolarum libri decem 7.60.3
Nec contumaciter fieri putes, quod tibi animi mei diligentiam confero. Alioquin frustra a te diligor, nisi affectione saltim nos patiaris comparari. Quare post hanc professionem meam laudatae facundiae donum frequenta: me, si rarior fuero, memento cessisse.
PL 18, 298C私が自分の心の愛をあなたのそれと比べることを、強情からだとは思わないでほしい。さもなければ、せめて愛情においては我々が並べられるのをあなたが許さないかぎり、私があなたに愛されるのは無駄である。だから、この私の宣言のあとは、称えられた雄弁の贈り物を重ねてほしい。私の手紙が少なくなったら、私が譲ったのだと心得よ。
Epistolarum libri decem 7.60.4
An ego adversus judicium publicum provocem scriptis epistolarum regiarum magistrum? Nostrum est, pastorales inflare calamos; tuum sacris tibiis carmen incinere: nos obtundit otium, te usus exercet.
PL 18, 298D公の評価に逆らって、私が書き物で皇帝書簡の長〔magister epistolarum。皇帝の書簡を司る官。regiarum は皇帝の、の意と取った〕に挑むというのか。牧人の葦笛を吹くのは我々の仕事で、聖なる笛で歌を吹き込むのはあなたの仕事である。暇は我々を鈍らせ、実践はあなたを鍛える。
Epistolarum libri decem 7.60.5
Nisi forte hanc nostram privatae vitae vacationem magis opportunam frequentandis litteris putas. Vides non eodem motu flumina de stagno serpere, et de fonte properare. Omne quod in cursu est, viget. Continuatio experientiae, vires suas renovat.
PL 18, 298Dもっとも、私的な暮らしの私のこの暇のほうが、手紙を重ねるにはふさわしいとあなたが思うなら別である。川が、沼から這い出るのと、泉から急ぎ出るのとでは、同じ動きでないのを見るだろう。流れの中にあるものはすべて盛んである。経験の連続は、その力を新たにする。
Epistolarum libri decem 7.60.6
Sublatum tibi est, quod respondere potuisses. Fac deinceps, qui vales scribendi copia, ut tantum mihi afferat facultatis exemplum tuum, quantum ingenium meum non dedit. Vale.
PL 18, 298Dあなたが返事できたはずのことは取り除かれた。今後は、書く力に恵まれたあなたが、私の才が与えなかったほどの能力を、あなたの手本が私にもたらすようにせよ。健やかであれ。