Epistolarum libri decem 4.60.1
Praeturam filii mei, si fors dictum juvet, proximus annus exspectat. Equorum mihi curulium nobilitas praeparanda est, tibi curanda: ut exspectationi populi Romani mea pecunia, tua cura respondeat. Hoc me crebris litteris postulasse meministi.
PL 18, 240B私の息子の法務官職を、運が言葉を助けるならば、来年が待っている。戦車競走用の馬の名血を、私は備えねばならず、あなたは世話せねばならない。ローマ国民の期待に、私の金とあなたの心配りが応えるためである。このことを私が何度も書簡で頼んだのを、あなたは覚えている。
Epistolarum libri decem 4.60.2
Nunc mihi admonitionis verba, non repetitionis adhibenda sunt: et tamen cum voluntas in nos tua ambitum non requirat, in tantum me votiva sollicitant ut anxias auribus tuis tanquam novus petitor ingeram preces.
PL 18, 240C今や私は、念押しの言葉を用いるべきで、繰り返しの要求を用いるべきではない。それでも、我々に対するあなたの好意は懇願の働きかけを必要としないのに、願いごとが私をひどくかき立てるので、新たな請願者のように、不安な祈願をあなたの耳に押しつけるのである。
Epistolarum libri decem 4.60.3
Vincenda est enim mihi fama exemplorum, quae post consularem munificentiam domus nostrae, et filii mei quaestoriam functionem, nihil de nobis mediocre promittit. Haec igitur petitionis summa est, ut me diligentia tua praeteritae gloriae parem faciat.
PL 18, 240C私は先例の評判に打ち勝たねばならない。それは、我々の家の執政官としての気前のよさと、私の息子の財務官の務めとの後では、我々について並のことを何も約束しないからである。ゆえに請願の要点はこうである。あなたの心配りが、私を過去の栄光に釣り合う者としてほしい。
Epistolarum libri decem 4.60.4
Pretia pro tua aequitate numeranda familiares mei incunctanter exsolvent. Tui beneficii erit, ut quidquid ad curule certamen generosum gignit Hispania, vel domo praebeas, vel de aliorum gregibus excerpas.
PL 18, 240C代金は、あなたの公正に従って数えられ、我が家の者たちがためらわず支払う。あなたの恩恵として、ヒスパニアが戦車競技のために産する血統のよい馬があれば、それをあなたの家から供するか、他人の群れから選び出してほしい。
Epistolarum libri decem 4.60.5
Non vereor inter haec ne me appetentem plebeiae laudis existimes. Scis enim pro tua sapientia magnae urbis magistratibus angustos animos non convenire. Hoc etiam Tullius tuus praecipit, luxum in privatis negotiis arguens, in publicis magnificentiam probans.
PL 18, 240Cこう頼んでも、私が民衆の称賛を求めているとあなたが思うのではないかとは恐れない。あなたは知恵によって、大都の政務官に狭い心は似合わないことを知っているからである。あなたのトゥッリウス〔キケロ〕もこれを教えており、私的な事柄での贅沢を咎め、公の事柄での壮麗さを是認している。
Epistolarum libri decem 4.60.6
Quare ex summis opibus juva Romani anni speciosum colorem; venturus in partem popularis favoris, si nobis ex tuo beneficio celebrior fama provenerit. Vale.
PL 18, 240Dそれゆえ、最大の力を尽くして、ローマの年の華やかな彩りを助けてほしい。あなたの恩恵によって我々にいっそう名高い評判が生じるならば、あなたも民衆の好意の分け前にあずかることになろう。健やかであれ。