シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XVI 第I巻 第XVI章

SYMMACHUS AUSONIO.

シュンマクスよりアウソニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 154A · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 1.16.1

1

Saepe unanimitatis tuae sermone convenior, ut de acceptis litteris, quas ad me cura propensiore misisti, vel scribam; quibus ego, ut quaeque redditae sunt, actutum pari religione respondi: quia neque rescriptorum ratio, neque amoris vicissitudo sinebat diutius desidere.

PL 18, 154A

心を一つにするあなたの言葉に、私はしばしば促される。あなたがことのほか心を込めて私に送ってくれた書簡の受領について、書くように、と。それらには、届くたびにすぐ、同じ義理〔religio〕で返事をした。返書の道理も、愛の往復も、これ以上怠ることを許さなかったからだ。

Epistolarum libri decem 1.16.2

2

Nunc quoque agere me atque habere gratias protestor, quod prospera nuntiorum clam me esse non pateris. Haec et alia prioribus quoque litteris tecum fueram collocutus. Sed si te tabellarii sermonis mei compotem reddiderunt, congesta non onerant.

PL 18, 154A

今もまた、私は感謝を述べ、感謝を抱いていると明言する。あなたが、良い知らせを私に隠すことを許さないからだ。これらや他のことを、前の書簡でもあなたに語っていた。だが、使者たちが私の言葉をあなたに渡したのなら、重ねても重荷にはならない。

Epistolarum libri decem 1.16.3

3

Malo quippe aures tuas iterando obtundere, quam fraudare reticendo. Fratris mei Hesperii honore exsulto, taciturnitate convulneror. Nam si me sui amantem usu rerum probavit, scriptis famam decuit praevenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat.

PL 18, 154B

私は、あなたの耳を繰り返しで鈍らせるほうを、黙って欺くよりも選ぶ。兄弟ヘスペリウスの栄誉に私は躍り上がり、その沈黙に傷つく。もし彼が、事の経験によって、私が彼を愛していると認めていたのなら、書面でうわさに先んじるのがふさわしかった。そのうわさは長く不確かで、喜びに頼りない信を与えていたのだから。

Epistolarum libri decem 1.16.4

4

Ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistolae assertio nihil relinqueret opinionis ambiguo. Sed dicis, eum pudore praestrictum, successuum suorum vitasse jactantiam. Quisquamne, cum de se apud seipsum loquitur, erubescit?

PL 18, 154B

ゆえに、彼自身が共通の善の使者となるべきだった。書簡の保証が、あいまいな憶測に何も残さぬように。だがあなたは言う、彼は恥じらいに押さえられて、自分の成功の誇示を避けたのだ、と。自分自身のことを自分に語るとき、誰が赤面するだろうか。

Epistolarum libri decem 1.16.5

5

Quid quod eam rem mihi supersedit ingerere, quam juste ad utrumque noverat pertinere? Verum ego, ut religiose ista conqueror, ita libenter omitto: quia nec amori in vos meo convenit silere, quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. Vale.

PL 18, 154B

しかも、二人にとって正当に関わると彼がよく知っていたその事を、私に告げるのを控えたのだ。だが私は、この件を義理〔religiose〕から嘆くとともに、喜んで措く。諸君〔vos。ヘスペリウスを含めて言うと取った〕への私の愛にとって、悲しいことを黙っているのはふさわしくなく、友情にとって、与えられた痛みの限度を越えるのもふさわしくないからだ。健やかであれ。