Epistolarum libri decem 9.131.1
Apud eos quibus curae debet esse fama temporum, justa non sileo, certus atque securus, nullius studium legibus obfuturum.
PL 18, 356A時代の評判を気にかけるべき人々のもとで、私は正しいことを黙らない。いかなる者の熱意も法の妨げとはなるまいと確信し、安んじて。
Epistolarum libri decem 9.131.2
Ob reliqua arcae vinariae, quae multis praefectis superiores principes exigenda mandarunt, et quae magna ex parte collata imperiali constat aerario, soceri mei Orfiti olim praefecti, et ante annos quindecim sine ulla tituli hujus conventione demortui, pulsatur haereditas; obtentu epistolae, qua divus Constantius, id quod operibus publicis constabat impensum, integrari per eum statuit; minatus ipsi atque officio, ut fieri assolet, sub conditione dispendium, si exactioni cura competens defuisset.
PL 18, 356Aぶどう酒の金庫の滞納分〔reliqua arcae vinariae〕のために──先の君主たちが多くの長官に取り立てを委ねたもので、大部分が帝国の国庫に納められたことが明らかである──、私の舅オルフィトゥス、かつての長官で、十五年前に、この名目で一度も訴えを受けることなく亡くなった人の遺産が、追及されている。それは、神なるコンスタンティウスの書簡を口実とするものである。その書簡で彼は、公共事業に支出されたと判明している分を、その人を通じて補塡することを定め、本人と属僚に、取り立てに適切な配慮が欠けた場合には、例のとおり条件つきで損害を課すと脅した。
Epistolarum libri decem 9.131.3
Sed neque ipse mandatum sibi munus omisit, et sequentes principes, quod praefectura susceperat, ad posteriores judices transtulerunt.
PL 18, 356Bしかし彼自身は、自らに課された務めを怠らなかったし、後続の君主たちも、長官職が引き受けていたものを、後任の裁判官たちに移した。
Epistolarum libri decem 9.131.4
Hoc inclytus Valentinianus omni aetate memorabilis princeps, et divus Gratianus sacris litteris censuere, a quorum definitione non decet deviare.
PL 18, 356Bこれを、名高いウァレンティニアヌス──あらゆる時代に記憶されるべき君主──と神なるグラティアヌスが、聖なる書簡によって決した。その決定から逸れるのはふさわしくない。
Epistolarum libri decem 9.131.5
Dehinc cum etiam crimina morte soleant terminari; in hac tantum causa contra optimos principis mores, ad posteros inopinata damna extenduntur, et tanquam integrum designatur, quod partim solutum est, partim a rectoribus provinciarum constitit eruendum.
PL 18, 356Bさらに、罪過さえ死によって終わるのが常であるのに、この件においてのみ、君主のいとも善き慣わしに反して、予期せぬ損害が後の世代にまで及ぼされ、一部は支払われ、一部は属州の長たちによって取り立てられるべきと判明している分が、あたかも未済であるかのように指定されている。
Epistolarum libri decem 9.131.6
Super hoc cum divina jussa sumpsissem, fidem veri occultare non debui, cum legis audientiam tribuerent his qui neque in cognitione constiterant, neque sumpserant relationis exemplum.
PL 18, 356Cこれについて、神聖なる命令を受けたとき、私は真実の信実を隠すべきではなかった。彼らは、審理に立ち会わず、上申書の写しも受け取っていない人々に、法の聴聞を与えたからである〔tribuerent の主語は定かでない。命令を発した者たちと取った〕。
Epistolarum libri decem 9.131.7
Accedebat enim causa robustior, quod materfamilias mea dudum emancipata bonorum possessionem patre mortuo non poposcit, atque ideo rescripto se asseruit non teneri.
PL 18, 356Cさらに、より強い理由が加わっていた。私の妻〔materfamilias〕は、すでに〔父権から〕解放されていて、父の死後、遺産占有を請求しなかった。それゆえ、勅答によって、自分は拘束されないと主張したのである。
Epistolarum libri decem 9.131.8
Misi igitur sub relatione monumenta gestorum, sperans etiam tuae religionis auxilio novum exemplum posse removeri, in ea praesertim causa, quae nos jure non implicat. Teneantur veri hujus tituli debitores.
PL 18, 356Cそこで私は、上申書に添えて審理の記録を送った。あなたの良心〔religionis〕の助けによって、新しい先例も取り除けると期待している。とりわけ、法的に我々を巻き込まない件においてである。この名目の真の債務者が、拘束されるべきである。
Epistolarum libri decem 9.131.9
Exstat vetus professio Campani consularis; exstant Acta apud Etruscum rectorem confecta, quibus docetur exactio promissa reliquorum. Parcatur innoxiis, ne in omnes qui rempubl. curant, inusitata forma procedat.
PL 18, 356Dカンパニアの州総督(執政官格)の古い申告が残っている。エトルリアの属州の長のもとで作成された記録が残っており、そこから、滞納分の取り立てが約束されていたことがわかる。罪のない者は容赦されよ。国家を気にかけるすべての人々に、前例のない形が及ぶことのないように。
Epistolarum libri decem 9.131.10
Convenit saeculo tuo ista justitia, cujus existimatio vestris consiliis debet ornari. Vale.
PL 18, 356Dこの正義はあなたの世にふさわしく、その評判は、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕助言によって飾られるべきである。健やかであれ。