Epistolarum libri decem 1.1.1
Ne mihi vitio vertatur intermissio litterarum, malo esse promptus officii quam longa exspectatione vicissitudinis desidere: tum quod parentibus, non ad lancem, neque ad dimensum verba tribuenda sunt. Injurius videar, si summo vobiscum jure contendam.
PL 18, 145C手紙が途絶えたことが私の落ち度とされぬよう、返事を長く待って手をこまねくよりも、務めに素早い方を私は選ぶ。親に対しては、秤にかけ、寸法を測って言葉を差し出すべきではないからだ。もし私が、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕との間で、最も厳格な権利をもって争おうとするなら、私は不当な者と見えるであろう。
Epistolarum libri decem 1.1.2
Nam praeter aequum censet, qui inter dispares obsequium par requirit. Itaque sermo vester ex beneficio proficiscitur, noster ex debito. Haec me, atque alia hujusmodi oppido perpulerunt, scribendi munus insuper non habere.
PL 18, 145Cというのも、釣り合わぬ者どうしのあいだで同等の服従を求める者は、公平を越えて判じているのだ。それゆえ、あなたの言葉は恩恵から出て、我々の言葉は負い目から出る。これらのこと、またこれに類することが、私を強く促して、書く務めをなおざりにさせなかった〔insuper habere は「顧みずにおく」の意の古い言い回し。munus insuper non habere を「務めを顧みずにおかない」と取った〕。
Epistolarum libri decem 1.1.3
Nunc vobis actuum nostrorum ordo pandendus est; libet enim non minus otii, quam negotii praestare rationem.
PL 18, 145C今や、あなたに、我々の行いの次第を説き開かねばならない。閑暇についても、務めについても、同じように報告をしたいのである。
Epistolarum libri decem 1.1.4
Baulos Lucrina sede mutavimus: non quod ejus diversorii satietas ceperit nos, quod, cum diutius visitur, plus amatur: sed quod metus fuit ne si Baulorum mihi inolevisset affectio, caetera, quae visenda sunt, displicerent.
PL 18, 145C我々はバウリを去り、ルクリヌスの住まいに移った〔mutare の用法から、バウリを去ったものと取った。次節の「そこで」はバウリを指す〕。その宿舎に飽きたからではない。それは、長く訪れるほど愛着が増す所だからだ。そうではなく、もしバウリへの愛着が私のうちに根づいてしまったなら、訪れるべき他の所が気に入らなくなるのではないかという恐れがあったからである。
Epistolarum libri decem 1.1.5
Ibi Acyndino conditori, ejusque majoribus emmetra verba libavi, et picturae licentiam, quae vestitum disparem singulis tribuit, in rationem coegi. Protelarem te paululum, ni vererer ne dilatione exspectatio minuatur. Quare elaboratam soloci filo accipe cantilenam.
PL 18, 145Dそこで、私は、創建者アキュンディヌスとその祖先に、韻律をもつ言葉の献酒を捧げ、絵の自由——それは一人ひとりに異なる衣を与える——を、一つの秩序にまとめた。あなたをもう少し引き延ばしたいところだが、先延ばしによって期待が薄れるのを恐れる。それゆえ、文法を外れた糸〔soloci filo〕で織り上げた小唄を受け取ってほしい。
Epistolarum libri decem 1.1.6
Attica palla tegit socerum, toga picta parentem. Praefuit ille sacris: hic dixit jura Quiriti. At mihi castrensem quod mordet fibula vestem; Aurorae in populis regum praetoria rexi. Sed fasces pictura tacet; tu, respice fastos.
PL 18, 146Cアッティカの外衣が舅を覆い、刺繍のトガ〔toga picta。高官の礼装〕が父を覆う。前者は祭儀を司り、後者はクィリテスに法を述べた。だが私は、留め金が軍営の衣を噛んでいる〔quod 以下の係りは定かでない。「私の軍営の衣を留め金が噛んでいるのは、次の句のゆえである」の意と取った〕。私は暁の民〔Aurorae in populis。東方の諸民族を言うと取った〕のもとで、王たちの本営を治めた。だが、絵は束桿〔fasces。執政官の標〕については黙している。あなたは、執政官表〔fasti〕を見よ。
Epistolarum libri decem 1.1.7
Scio te simul atque haec legeris, actutum poetica plectra moturum. Nullus feceris, ne mei periculo gloriere. Ego te nostri vatis exemplo quasi quadam lege convenio. Liceat inter olores canoros anserem strepere. Silentium mihi, nisi praestiteris, imperabis.
PL 18, 146Cあなたはこれを読むやいなや、すぐに詩の撥を動かすだろうと私は知っている。何も作らないでほしい。私の危うさを誇ることのないように。私は、我々の詩人の例にならい、いわばある法によって、あなたに呼びかける。歌う白鳥のなかで、ガチョウががやがや鳴くことを許してほしい〔拙い者が名手のなかで声を出すことを言う古典の句〕。あなたが〔沈黙を〕〔praestiteris の目的語は刷られていない。前の句の silentium と取った〕差し出してくれないなら、あなたは私に沈黙を命じることになるだろう。
Epistolarum libri decem 1.1.8
Quam nihil abs te metuam, vis probare? En tibi aliud allucinationis meae prodo secretum, adhuc sollicitus de priore. Audi versus ad Baulorum historiam pertinentes. Huc deus Alcides stabulanda armenta coegit, Eruta tergemini de lare Gerionis.
PL 18, 146D私があなたから何も恐れていないことを、証明してみせようか。さあ、私の夢想の別の秘密をあなたに明かそう。先のものについては、まだ気がかりなのだが。バウリの来歴に関わる詩を聞いてほしい。ここへ、神なるヘラクレス〔アルキデス〕は、小屋に入れるべき家畜の群れを連れてきた、三つ身のゲリュオンの住処から奪い出したものを。
Epistolarum libri decem 1.1.9
Inde recens aetas corrupta Boalia Baulos Nuncupat, occulto nominis indicio. Ab divo ad proceres dominos Fortuna cucurrit; Fama loci obscuros ne pateretur heros. Hanc celebravit opum felix Hortensius aulam, Contra Arpinatem qui stetit eloquio.
PL 18, 147Aそこから、今の世は、ボアリア〔牛の囲いの意〕を訛らせて、バウリと呼ぶ、名のひそかな手がかりのままに。神から貴顕の主人たちへと運命は走り、この地の名声が、無名の英雄たちを〔主として〕忍ぶことのないように。富に恵まれたホルテンシウスは、この館を栄えさせた。アルピヌムの人〔キケロ〕に、雄弁で対抗した者である。
Epistolarum libri decem 1.1.10
Hic consul clarum produxit Acyndinus aevum, Quique dedit leges Orfitus Aeneadis. Hos inter juvenale decus, sed honore senili, Bis seno celsus, Symmache, fasce cluis. Sed te Baulorum necdum lenta otia quaerunt, Cura habeat juvenem publica pervigilem.
PL 18, 147Aここでは執政官アキュンディヌスが輝かしい世を長らえさせ、アエネアスの子孫たちに法を与えたオルフィトゥスもいた。これらの人々のあいだで、若者の誉れでありながら、老境の栄誉を帯び、十二の束桿で高められた、シュンマクスよ、あなたは名高い。だが、バウリの緩やかな閑暇は、まだあなたを求めない。公の務めが、眠らぬ若者を捕らえていよ。
Epistolarum libri decem 1.1.11
Nempe, derides, quod de me aliqua justo indulgentius praedicavi? Est haec vera et digna reprehensio. Omnis quippe ostentatio non caret suspicione mendacii: quia quidquid assumitur, proprium non putatur. Dehinc quod jactantia avara laudis multum decoquit de pudore.
PL 18, 147Aあなたは、私が自分のことをいくらか度を越して甘く語ったことを、笑っているのだろう。その非難は真実であり、当然だ。実に、あらゆる誇示は、偽りという疑いを免れない。身に着けられたものは、何であれ、固有のものとは思われないからである。さらに、称賛に貪欲な自慢は、慎みを大いに煮詰めて減らす。
Epistolarum libri decem 1.1.12
Possem dicere (si quis irrepserit externus auditor) meos esse versiculos: efficerem utique, ut verecundiae ignoscat, si esset ab altero profecta laudatio. Sed video opusculum non esse poenitendum.
PL 18, 147B私は(もし外の聞き手が忍び込んでいるなら)、これは私の小詩だ、と言うこともできた。称賛が他人から出たものであったなら、私は確かに、慎みを赦してもらえるようにしたであろう。だが、この小品は悔いるべきものではないと、私は見る。
Epistolarum libri decem 1.1.13
Ita res crepera atque anceps dubium me habet, verecundiae praemetuendum sit discrimen, an gloriae. Tibi igitur, qui prudentia caeteris antistas, optationis hujus delego provinciam. Quid facto usus fiet ipse videris. Ego et infantiae et imprudentiae meae patrem conscium non impudenter elegi. Vale.
PL 18, 147Bこうして、この不安定で危うい事態は、慎みの危険と名声の危険のどちらを前もって恐れるべきか、私を迷わせる。そこで、思慮において他の者に勝るあなたに、この願いの領分をゆだねる。その結果をどう扱うかは、あなた自身が見て決めてほしい。私は、自らの未熟と無分別を知る証人として、父を、恥じることなく選んだ。健やかであれ。