Epistolarum libri decem 2.59.1
Suburbanum praedium, quod viae Appiae adjacet, incolebam, cum mihi litteras tuas in hoc missus exhibuit. Nosti rura quae loquimur, ubi magnas aedes in angustis finibus collocavi. Hic dulce otium (si quid absque te dulce est) paulisper exegimus.
PL 18, 193B私はアッピア街道に接する郊外の所領に住んでいたが、そのとき使いの者があなたの書簡を私に届けた。我々が話題にしている田舎の地所を、あなたは知っている。そこでは、狭い敷地に大きな邸を構えた。この地で、我々はしばし甘美な閑暇を過ごした(あなたなしで甘美なものがあるとすればだが)。
Epistolarum libri decem 2.59.2
Nunc Vestalis festi gratia, domum repeto, incertus maneamne cum civibus, an rursus in vicina concedam. Tu quid agere decernas (nam certe justo diutius abfuisti) debeo cognoscere.
PL 18, 193Bいまウェスタの祭日のために、私は〔ローマの〕家に戻る。市民たちと留まるか、再び近隣へ退くか、定まっていない。あなたが何をするつもりか(あなたは確かに、適切な期間より長く不在であった)、私は知らねばならない。
Epistolarum libri decem 2.59.3
Vocat enim te in curiam nostram diis auctoribus quamprimum candidati mei designatio; cui supra omnes ornamento eris, qui nos vel affinitatis vel amicitiae officiis prosequentur. Vale.
PL 18, 193Cというのも、神々を導き手として、私の推す候補者の指名が、できるだけ早くあなたを我々の元老院議場に呼んでいるからだ。姻戚の務めか友情の務めで我々に付き添ってくれる人々のうち、あなたはその指名に誰にもまさる飾りとなるだろう。健やかであれ。