Epistolarum libri decem 10.46.1
Certum est quidem clementiam vestram fidei amore, et studio veritatis, in examen assiduum saepe explorata revocare, DD. imperatores.
PL 18, 378Aたしかに、諸君の寛容は、信義への愛と真実への熱意から、すでに調べられた事柄をしばしば絶えざる審理に呼び戻す、主なる皇帝たちよ。
Epistolarum libri decem 10.46.2
Sed cum Auxentius V. C. et Cyriades comes ac mechanicus parilis dignitatis, quadam inter se concertatione dissentiunt, nonnihil superioribus judicibus derogatur.
PL 18, 378Aしかし、いとも高名な人アウクセンティウスと、伯にして機械学者のキュリアデスが、同格の身分でありながら、互いの争いで意見を異にしているので、上位の裁判官たちの権威がいくらか損なわれている。
Epistolarum libri decem 10.46.3
Jam dudum enim V. C. et illustris Anthemius Bassus pontis novi opere perspecto, sub actorum confectione signavit culpam vel negligentiam singulorum; denuo successor ejus eadem loca rimatus asseritur.
PL 18, 378Aというのは、すでに久しく、いとも高名で顕貴の人であるアンテミウス・バッススは、新しい橋の工事を検分して、記録の作成にあたり、各人の咎あるいは怠慢を記した。その後任もまた同じ場所を調べた、と言われる。
Epistolarum libri decem 10.46.4
Dehinc cum apud me, ex rescripto, quod Cyriades V. C. impetravit, recidiva cognitione refugerent, atque ipsis consistentibus censuissem, ut utriusque tam sumptus, quam aedificationem investigatio discussionis inquireret, V. C. Auxentius repente deseruit judicatum.
PL 18, 378Aその後、キュリアデスが得た勅答により、彼らが私のもとで再審理に身を寄せ〔refugerent の意は定かでない。「再審理を避けた」とも読める〕、双方が出頭したまま、私が、費用と建築の両方について検討の調査を行うよう決めたところ、いとも高名な人アウクセンティウスは、突然、決められたこと〔judicatum〕を放棄した。
Epistolarum libri decem 10.46.5
De cujus facto missurus relationem, quam sollicitudo intermissi operis exigebat, alia numinis vestri decreta rursus accepi, quibus examini meo V. C. et spectabilem vicarium copulastis, ut utroque residente, accusata pontis vitia quaererentur.
PL 18, 378Bその行為についての上申書を送ろうとしていたとき——中断された工事への気がかりがそれを求めていた——、私は諸君の神威の別の決定をまた受け取った。そこでは、いとも高名で貴顕の代官を私の審理に結び付け、両者が着座して、非難された橋の欠陥が調べられるよう命じられていた。
Epistolarum libri decem 10.46.6
Nec obsequium defuit imperatis. Itaque adhibito V. C. tribuno, et notario Aphrodisio, cui post Auxentium V. C. novarum molitionum cura legata est, habita est de his quaestio qui pontis ejusdem fundamenta posuerunt.
PL 18, 378B命令への従順は欠けなかった。そこで、いとも高名な人、護民官にして書記のアフロディシウス——アウクセンティウスのあとで新しい工事の世話が託された者——を同席させ、この橋の基礎を据えた者たちについて審問が行われた。
Epistolarum libri decem 10.46.7
Atque ita constitit partem brevem atque discretam sub exordio hyemis inchoatam vi fluminis corruisse, cujus impendium viginti solidorum definitione artifices aestimarunt.
PL 18, 378Bそして、冬の初めに着手された短い離れた一部が、川の力で崩れたことが確定した。その費用を工匠たちは二十ソリドゥスと見積もった。
Epistolarum libri decem 10.46.8
Sed casus partis istius, utpote adhuc a caetero corpore segregatae, nihil videtur injuriae locis distantibus attulisse: quam facili aedificatione reparandam Cyriades V. C. pollicetur.
PL 18, 378Cしかしこの部分の崩落は、なお残りの部分から切り離されていたので、離れた場所には何の害も与えていないように見える。いとも高名な人キュリアデスは、たやすい工事で修復すると約束している。
Epistolarum libri decem 10.46.9
Post haec alterius loci exploratio hiulcam compagem lapidum deprehendit, quam Cyriades comes et mechanicus consilio suo et ratione artis ita positam suggerebat, ut infuso postea impensarum liquore hiantia stringerentur.
PL 18, 378Cその後、別の場所の調査が、石の接合が口を開けているのを見つけた。伯にして機械学者のキュリアデスは、自らの考えと技術の理に基づいて、のちに、資材の液〔impensarum liquore。impensae は石灰などの接合材を言うと取った〕を注ぎ込んで、開いた隙間が締まるように置いたのだと具申した。
Epistolarum libri decem 10.46.10
Quod cum facere debuisset, succedentis industriam affectasse potius dicitur, ut in auctoris invidiam feni et sparti manipulis clauderentur.
PL 18, 378Cこれ〔流し込み〕をなすべきであったのに、後任者の働きは、むしろ施工者〔auctor。キュリアデスを言うと取った〕への反感を招くように、〔隙間が〕干し草とアフリカハネガヤ〔spartum〕の束で塞がれることを図った、と言われている〔succedentis industriam affectasse dicitur の構文は定かでない。後任者がわざと隙間を塞がせた、と取った〕。
Epistolarum libri decem 10.46.11
Quod cum astrueret recitatione gestorum, factum quidem urinandi artifex non negavit, sed ex usu operis, non in dehonestamentum Cyriadis V. C. asserebat, remedium hujusmodi esse provisum. Tunc responsionum varietate commoti, coercuimus a praeteritis discrepantem.
PL 18, 378Cキュリアデスがこれを記録の朗読で立証したとき、潜水の職人は、事実そのものは否定しなかったが、そのような手当ては工事の必要から、いとも高名な人キュリアデスを辱めるためではなく備えられたのだと主張した。そのとき、答えのまちまちさに動かされて、我々は、以前の供述と食い違う者を押さえつけた。
Epistolarum libri decem 10.46.12
At ille Cyriadem sibi ait dudum fuisse terrori. Quod credibile non videtur, cum illius temporis cognitor ad fidem veri destricta quaestione pervenerit.
PL 18, 378Dしかし彼は、キュリアデスは以前から自分にとって恐怖であった、と言った。これは信じがたく思われる。その時の審理者が、厳格な審問によって真実の信憑性に達していたからである。
Epistolarum libri decem 10.46.13
Interea Cyriades V. C. facilem prospectum esse suggessit operis sarciendi, cujus stabilitatem, sicut assertum est, hyems tertia non resolvit. Ipse autem de aedificationibus Auxentii V. C. et de usurpatione immodici auri nonnulla indiciis intimavit.
PL 18, 378Dその間に、いとも高名な人キュリアデスは、修復すべき工事の見通しが容易だと具申した。その堅牢さは、言われるところでは、三度目の冬も損なっていない。彼自身は、いとも高名な人アウクセンティウスの建築と過大な金の流用について、いくつかを告発によって知らせた。
Epistolarum libri decem 10.46.14
Quae ideo Gestorum paginis applicari placuit ut aeternitas vestra, cunctis per ordinem patienter auditis, providere dignetur quemadmodum concertantium aemulatione compressa, et integritati sumptuum et firmitati operis consulatur.
PL 18, 378Dこれらを、諸君の永遠性が、すべてを順に忍耐強く聞いたうえで、競い合う者たちの対抗心を抑え、費用の清廉と工事の堅固さの両方が図られるよう配慮することをよしとするように、記録書面に付すのがよいと考えた。