シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput XXIII 第IV巻 第XXIII章

SYMMACHUS PROTADIO.

シュンマクスよりプロタディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 229C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 4.23.1

1

Observatio quaedam me hucusque cohibebat, ne litteras primus emitterem. Hunc enim morem quaedam institutio vetusta constituit; ut eorum ante recurrat affatus, quos a proprio lare peregrinatio longa disterminat.

PL 18, 229C

ある慣わしが、これまで私を、先に書簡を出すことから押しとどめていた。古い取り決めが、この習いを定めたからである。すなわち、長い旅によって自分の家から隔てられている者たちの挨拶が、先に戻ってくるべきだというのだ。

Epistolarum libri decem 4.23.2

2

Ago itaque atque habeo uberes gratias praeventus officio, quo te languore discusso rectius valere cognovi, et mihi ad scribendum manum quodammodo esse reseratam. Pro qua re meliores tibi opto processus.

PL 18, 229C

それゆえ私は、先に務めを果たされたことに深く感謝する。それによって、あなたが病を払いのけ、いっそう健やかであると知り、私にも書くための手がいわば開かれたからである。このことについて、あなたにいっそう良い進展を祈る。

Epistolarum libri decem 4.23.3

3

Nam etsi secundum mores ac natales tuos honorum culmen indeptus es; necdum tamen perfectum praemium debitamque mercedem tibi fortuna restituit. Quae etsi in te magna contulerit, nunquam tuum aequabit meritum.

PL 18, 229C

というのも、あなたの人柄と生まれにふさわしく栄誉の頂に達したとはいえ、運命はなお、完全な報いと当然の報酬をあなたに返してはいない。運命があなたに多くを与えたとしても、あなたの功績に等しくなることは決してない。

Epistolarum libri decem 4.23.4

4

Nunc redeo ad verba solemnia, quibus salutationis officium de more persolvens, mutuum munus exposco. Intelligis enim vicissitudine scribentium animos incitari. Vale.

PL 18, 229C

いま私は慣例の言葉に戻り、挨拶の務めを慣わしどおり果たしながら、返しの贈り物を求める。書く者たちの心は、互いの返し合いによって奮い立つことを、あなたは分かっているのだから。健やかであれ。