シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput LXXVIII 第IX巻 第LXXVIII章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 344B · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 9.78.1

1

Credo miraris, quod adhuc crudo fortunae meae vulnere silentium ruperim. Haec solatia, his pascor, his recreor: etsi illa duco majora quae mihi ex tuo pectore et sermone redduntur. Sed nolo tantisper a me exigas litteras longiores.

PL 18, 344B

あなたは、私が自分の運の傷がまだ生々しいのに沈黙を破ったことを不思議に思っているのだろう。これが慰めであり、私はこれで養われ、これで元気を取り戻す。もっとも、あなたの胸と言葉から私に返されるもののほうが、さらに大きな慰めだと考えている。だがその間、私にもっと長い書簡を求めないでほしい。

Epistolarum libri decem 9.78.2

2

Breves sunt doloris induciae, et mox in miseras cogitationes recurrunt dissimulata paululum mala. Ergo tua potius redundet oratio, quae tibi laudem servatae amicitiae pariet, et mihi praesentis aerumnae solamen afferet. Vale.

PL 18, 344C

悲しみの休戦は短く、しばらく隠されていた災いが、すぐに惨めな思いの中へ戻ってくる。それゆえ、むしろあなたの言葉があふれるように。それは、守られた友情の称賛をあなたに生み、今の苦難の慰めを私にもたらす。健やかであれ。