Epistolarum libri decem 10.76.1
Cum vir clarissimus Aphtonius decurio sacri palatii vestri cum coelesti praeceptione ad Urbem venerabilem convenisset, omni genere festinavi, quatenus praeceptis numinis vestri obedientiam commodarem.
PL 18, 401C〔首都長官シュンマクス(書簡集の著者とは別人)〕いとも高名な人、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕聖なる宮廷のデクリオ〔decurio〕であるアプトニウスが、天の命令をもって尊ぶべき都に来たとき、私はあらゆる手を尽くして急ぎ、あなたの神威の命令に従順を捧げようとした。
Epistolarum libri decem 10.76.2
Nam statim conventis proceribus sacra jussio publicata, et ad religiosos viros Bonifacium et Eulalium missa conventio est, D. imperator: clericos quoque eorum praecepi pariter admoneri, ut nihil futuro, cognoscente pietate vestra, deesset examini.
PL 18, 401C実に、直ちに貴顕たちを召集して聖なる命令を公布し、敬虔な人ボニファティウスとエウラリウスに召喚状を送った。主なる皇帝よ〔敬称〕、彼らの聖職者たちにも同じく通告するよう命じた。あなたの敬虔が将来の審理を知るにあたり、何ひとつ欠けることのないようにするためである。
Epistolarum libri decem 10.76.3
Unde haec omnia, gestorum serie comprehensa, ad plenam instructionem subter annexui. Verum postquam pars utraque populi diversis seditionibus exagitaretur, singulos admonitione missa conveni, ne ad unam Ecclesiam convenirent, et, quod fieri non licebat, inter se multitudo confligeret.
PL 18, 401Dそこで、これらすべてを、記録の順序にまとめ、完全な資料として下に添えた。ところが、民の両派がさまざまな騒乱に揺さぶられたので、私は一人ひとりに通告を送って召し、一つの教会に集まらぬよう、また、あってはならぬことだが、群衆が互いに衝突することのないようにと命じた。
Epistolarum libri decem 10.76.4
Sed hoc illis visum est, credo, suspectum, quo quietem suadendam credidi hominibus perturbare volentibus civitatem. Ob quam rem ambae partes calumniosissime crediderunt contestationibus appetendum, ut errorem suum compositis mendaciis excusarent.
PL 18, 401Dだが、これは彼らには、おそらく疑わしく見えた。私は、都を乱そうとする者たちに、静穏を勧めるべきだと考えたのである。そのため両派は、きわめて中傷的に、証言によって〔私を〕攻めるべきだと考え、でっち上げた虚偽によって自分たちの過ちを弁解しようとした。
Epistolarum libri decem 10.76.5
Quod ne in aliquo clementiam vestram lateat, eadem quae obtulerunt actis inserta transmisi, ne quidquam suppressum esse querantur.
PL 18, 402Aこのことがあなたの寛容に何ひとつ隠れることのないよう、彼らが差し出したものそのままを、記録に挿入して送った。何ひとつ伏せられたと彼らが嘆くことのないためである。
Epistolarum libri decem 10.76.6
Superest ut apud clementiam vestram nullius partis studiis famuli vestri appetatur absentia, qui semper majestati vestrae puris servitiis approbatus, ab impugnatione et favore ambarum partium, ut decebat, credidit temperandum. Dat. VIII cal. Febr.
PL 18, 402A残るは、あなたの寛容のもとで、どちらの派の熱意によっても、あなたの僕の不在が攻撃の的とされぬことである。この僕は、常にあなたの威光に清らかな奉仕によって認められており、ふさわしくも、両派への攻撃からも肩入れからも身を慎むべきだと考えたのである。2月のカレンダエの8日前〔1月25日〕に発す。