Epistolarum libri decem 10.35.1
Ab exortu pene urbis Martiae strenarum usus adolevit, auctoritate Tatii regis, qui verbenas felicis arboris ex luco Strenuae anni novi auspices primus accepit, DD. imperatores.
PL 18, 369D主なる皇帝たちよ、新年の贈り物の習いは、マルスの都のほぼ誕生のときから育ち、王タティウスの権威によった。王は、ストレヌア〔女神の名〕の森から、幸いな木の枝を新年の吉兆として初めて受け取ったのである。
Epistolarum libri decem 10.35.2
Nomen indicio est viris strenuis haec convenire ob virtutem: atque ideo vobis hujusmodi insigne deberi; quorum divinus animus magis testimonium vigilantiae quam omen exspectat.
PL 18, 369Dその名が証しとなる。こうしたものは、徳のゆえに、勤勉な〔strenuus〕人々にふさわしい〔strena(新年の贈り物)と strenuus(勤勉な)の語呂合わせ〕。それゆえ、この種の印は諸君にこそ捧げられるべきである。諸君の神的な心は、吉兆よりも、むしろ警戒の証を待っている。
Epistolarum libri decem 10.35.3
Sumite igitur defensores publicae salutis solemniter auro ducta munuscula: non quia divitis metalli honore gaudetis, sed ut nostra devotio felicis saeculi testetur opulentiam. Bonis principibus bene parta libamus.
PL 18, 369Dゆえに、公の安寧の守り手たちよ、恒例の、金で仕上げた小さな贈り物を受けよ。富んだ金属の栄誉を喜ぶからではなく、我々の忠誠が幸いな世の豊かさを証すためである。善き君主たちには、正しく得たものを我々は献げる。
Epistolarum libri decem 10.35.4
Suscipite a judicibus aperta obsequia, qui pretia occulta damnatis. Merito vobis solemnes pateras, cum quinis solidis, ut numinibus integritatis offerimus: quibus nec vester pudor, nec noster census oneratur.
PL 18, 370A隠れた代価〔賄賂〕を断罪する諸君は、裁判官たちからのあらわな奉仕を受けよ。恒例の献酒の皿を、各五ソリドゥスとともに、清廉の神威に捧げるように、我々は当然諸君に捧げる。それによって諸君の廉恥も、我々の財産も、重荷とならない。
Epistolarum libri decem 10.35.5
Maneat aevum talis circa nos usus officii: et honorem clementiae vestrae interminus annorum recursus instauret. Libenter strenis solemnibus praefectura fungetur, strenuis deferendis.
PL 18, 370Aこのような務めの習いが、我々のもとに永く続くように。諸君の寛容の栄誉を、果てしない年々の巡りが新たにするように。首都長官職は喜んで、恒例の贈り物〔strenae〕を、勤勉な者たち〔strenuis〕に届けて、その務めを果たすであろう。