シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VIII, Caput XXIII 第VIII巻 第XXIII章

SYMMACHUS MARCIANO.

シュンマクスよりマルキアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 317B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 8.23.1

1

Deos oro, ut quae mihi interim valetudo est, eadem tibi ac tuis suppetat. Videor plene hoc anteloquio scribenda complexus, de tua sanitate votum meum, de mea gaudium. Sed epistolas breves esse non pateris. Quae igitur ὑπόθεσις erit paginae longioris?

PL 18, 317B

神々に祈る。いま私にある健康が、あなたとあなたの家の者にも等しく備わるように。書くべきことは、この前置きで十分に尽くしたと思う。あなたの健康への私の願い、私の健康への喜びである。だが、あなたは書簡が短いことを許さない。では、より長い一葉の主題(ὑπόθεσις)〔ギリシア語で「主題」〕は何になるのか。

Epistolarum libri decem 8.23.2

2

Ubi sim, quid egerim (nam praecipue amicitia rerum talium curiosa est) si placet prosequar. Principium voluptatum de Formiano sinu nascitur, quae civitas quondam Laestrygonum populo fertur habitata. Hos ventri et gulae usque ad feritatis invidiam legimus obsecutos.

PL 18, 317B

私がどこにいて何をしてきたか、望むなら続けよう(友情はとりわけこうしたことを知りたがるものだから)。楽しみの始まりは、フォルミアエの湾から生まれる。この町は、かつてライストリュゴネス〔人を食らったと伝えられる伝説の民〕の民が住んだと言われる。彼らは腹と食欲に、野蛮との悪評を受けるほどまで仕えたと、我々は読んでいる。

Epistolarum libri decem 8.23.3

3

Plusculos in eo littore dies, sed deliciarum parcus exegi; tantam coeli salubritate et aquarum frigore suadentibus moram. Affuerunt pignora mea; quorum cupiens nostra urbe processeram. Nec fuit operae, mox ulterius iter aggredi, cum praesto essent desiderati.

PL 18, 317C

この海岸に、かなり多くの日を、しかし贅沢は控えめに過ごした。空気の健やかさと水の冷たさがそれほどの滞在を勧めたのである。我が子らが来てくれた。彼らを恋しく思って、私は都を出発していたのである。望んでいた者たちが手元にいるので、すぐにさらに先へ旅を進める必要はなかった。

Epistolarum libri decem 8.23.4

4

Illorum dehinc arbitratu legi oram, quae Formias et Cumanum littus interjacet. Nunc mutuis invitationibus aut in Baulos, aut in Nichomachi Gaurana migramus. Amicorum subinde mihi affluentium largiter est.

PL 18, 317C

その後は、彼らの意向で、フォルミアエとクマエの海岸のあいだの岸をたどった。今は、互いの招きで、バウリへ、あるいはニコマクスのガウラナ〔底本は Nichomachi。Nicomachi と読む〕へと移っている。友人たちが次々と、私のもとに大勢集まる。

Epistolarum libri decem 8.23.5

5

Non vereor, ne me lascivire in tanta locorum amoenitate, et rerum copia putes. Ubique vitam agimus consularem, et in Lucrino serii sumus. Nullus in navibus canor, nulla in conviviis helluatio, nec frequentatio balnearum, nec ulli juvenum procaces natatus. Scias nullum esse in luxuria crimen locorum. Vale.

PL 18, 317C

こんなに景色のよい土地と豊かな物のなかで、私が放埒に過ごしていると思われはしまいかと、恐れてはいない。どこでも我々は執政官にふさわしい生活を送り、ルクリヌス湖でも真面目である。舟の上に歌はなく、宴に大食はなく、浴場の群れ集いも、若者たちの不遜な水泳もない。贅沢の罪過は土地にはないと知れ。健やかであれ。