シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput LXXXI 第VI巻 第LXXXI章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 286B · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 6.81.1

1

Omnes ad nos natalitii convivii copias transtulistis. Sed unum defuit, quominus ad nostrum animum redundaret plena festivitas: quod non vobiscum potius cuncta consumpsimus: quorum contuitus atque convictus commendare nonnunquam solet etiam parca convivia.

PL 18, 286B

諸君は、誕生祝いの宴の豊かさをすべて我々のもとへ移してくれた。だが、ただ一つ欠けていて、そのために祝いの充実が我々の心にあふれるまでには至らなかった。すべてを、むしろ諸君とともに食べなかったことである。諸君の顔を見、ともに暮らすことは、ときに乏しい宴をも良いものにするのだから。

Epistolarum libri decem 6.81.2

2

Quare et vobis, et communi pignori, cujus solemnem diem sedula religione celebrastis, uberes precamur annos, recursum in haec eadem festa numerosum. Decet enim pios parentes inoffensa felicitas.

PL 18, 286B

だから、諸君にも、共通の愛児にも――その祝いの日を諸君は懸命な敬虔さで祝った――豊かな年を、そしてこの同じ祭りへの数多くの再来を、祈る。敬虔な親には、妨げられない幸福がふさわしいからである。

Epistolarum libri decem 6.81.3

3

Nobis Tyburis aura blanditur; sed contra exasperat animum male gesta ratio villicorum. Neque ager cultura nitet, et fructuum pars magna debetur, nihilque jam colonis superest facultatum, quod aut rationi opituletur, aut cultui. Vale.

PL 18, 286B

我々にはティブルの風が心地よい。だが、管理人たちの拙い帳簿が心をいらだたせる。畑は耕作で輝かず、収穫の多くが借りとなり、小作人たちにはもう、帳簿を支え、耕作を助けるだけの力が何も残っていない。健やかであれ。