シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput LI 第X巻 第LI章

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 382A · 7 sectiones

Epistolarum libri decem 10.51.1

1

Moribus saevis familiare atque cognatum est armare spiritus impunitatis exemplo, D. imperator. Cur enim secundum desperet effugium, qui laqueos criminis prioris evasit?

PL 18, 382A

残忍な性質にとって、不処罰の前例によって心を武装するのは身近で親しいことである、主なる皇帝よ。実に、前の罪の罠を逃れた者が、どうして次の逃げ道に望みを失おうか。

Epistolarum libri decem 10.51.2

2

Praesenti causae congruit praemissa sententia, siquidem Valerianus V. C. cui lar in Epiro esse suggeritur, neque rescriptorum veneratione, neque legum severitate, vel pactionum fide, aut judiciorum reverentia permovetur.

PL 18, 382B

現在の件には、先に述べた格言がかなう。エピロスに住まい〔lar〕があるといわれるいとも高名な人ウァレリアヌスは、勅答への敬意にも、法の厳格にも、約定の信義にも、裁判への畏敬にも動かされないからである。

Epistolarum libri decem 10.51.3

3

Qui primo in examen praetoriae sedis jussus acciri, ad supplicationem V. C. Junioris vim rescripti praecelsae potestatis elusit. Dehinc proconsularibus evocatus edictis, leges pari arte frustratus est.

PL 18, 382B

彼は、まず近衛長官の法廷の審理に召喚を命じられたが、いとも高名な人ユニオルの嘆願により、至高の権力の勅答の効力をかわした。次いで属州総督(プロコンスル)の布告〔edicta〕によって召喚されたときも、同じ手口で法を欺いた。

Epistolarum libri decem 10.51.4

4

Nam cum et actione civili, et criminali accusatione premeretur, statutis inciviliter repugnavit, ut apparitores praefecturae urbanae, partim notariis, partim suggestione signarunt: quorum unus agenti in rebus, eo mortuo, ad quem sacri praecepti exsecutio pertinebat, affectum se a Valeriano gravibus injuriis indicavit.

PL 18, 382B

実に、民事訴訟と刑事告発の両方に迫られていたとき、彼は定めに不法に抵抗した。首都長官府の下役たちが、あるいは書記に、あるいは具申によって、そのことを書き記したとおりである〔partim notariis の意と signarunt の係りは定かでない〕。そのうちの一人は、聖なる命令の執行が属していた者が死んだので、皇帝の使者に、ウァレリアヌスから重い侮辱を受けたと告げた〔agenti in rebus を与格と取った。皇帝の使者その人が死んだ者とも読める〕。

Epistolarum libri decem 10.51.5

5

Motus igitur indignitate talium querelarum, cum viderem rursus illudi posse judiciis, si quid severius censuissem, factu optimum credidi, ut aeternitati vestrae causae istius pontificium reservarem. Soli enim jure corrigitis admissa potissimae dignitatis.

PL 18, 382C

そこで私は、そのような訴えの不当に心を動かされ、もし私がやや厳しく判じれば再び裁判がもてあそばれうると見て、この件の裁きの権能〔pontificium〕をあなたの永遠性〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に留保するのが最善と考えた。実に、最高の位にある者の過ちを法によって正すのは、あなただけだからである。

Epistolarum libri decem 10.51.6

6

Fides gestis rerum cohaerentibus explicatur: nihilominus ad senatum regressus apparitor, qui contumaciam senatoris et serviles impetus nuntiavit, suggestionibus suis, cum forte usus tulerit, adfuturus.

PL 18, 382C

記録は、連関した事実によって信実を明らかにしている。それでも、元老院議員の不遜と奴隷のような乱暴を告げた下役が、元老院に戻っており、必要が生じたときには、自分の具申のために出頭するであろう。

Epistolarum libri decem 10.51.7

7

Quaeso aeternam clementiam vestram ut, omnibus solita aequitate perpensis, evagari ulterius frustratorem tot judicum non sinatis.

PL 18, 382C

あなたの永遠の寛容に願う。すべてを慣れた公平をもって量ったうえで、かくも多くの裁判官をあざむく者が、これ以上さまよい出ることを許さないでほしい。