Epistolarum libri decem 2.91.1
Quoties parentum beneficiis obligamur, necesse est ad haeredes nexum debiti pervenire. Ad filium meum senatorem praeclarum atque ornatissimum virum praefata pertinet generalitas: cujus pater omnibus rebus illustris et mihi eximia veneratione recolendus, plurimum domui meae honorificentiae et religionis exhibuit.
PL 18, 200B親の恩恵に義務を負うたび、負債の絆は相続人に及ばざるをえない。この一般則は、私の息子で、元老院議員、いとも立派で飾り高い人に当てはまる。その父は、あらゆる点で名高く、私が格別の敬意をもって思い起こすべき人だったが、私の家に多くの栄誉と義理〔religio〕を示した。
Epistolarum libri decem 2.91.2
Cujus ego devinctus officiis, filio opto persolvere, quod de parente contraxi. Sola autem magnificentia tua potest me contractu gratiae liberare, si posteritatem ejus adjuverit, praecipue in iis rebus, quae justitiae patrocinio fulciuntur: siquidem queritur, agros suos contra judicatum vestrum magnam partem mutilari.
PL 18, 200B私はその務めに縛られており、親から負ったものを息子に払いたいと願う。あなたの壮麗さだけが、私をこの恩の契約から解くことができる。もしあなたが彼の子孫を助けるなら。とりわけ正義の庇護に支えられる事柄において。彼は、自分の所領が、あなたの判決〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に反して、大きな部分で削り取られていると訴えている。
Epistolarum libri decem 2.91.3
Grave hoc et impetibile videri, nisi etiam consensus partium frustrationibus luderetur. Minus est enim alienam sententiam spernere, quam a propria discrepare.
PL 18, 200Cこれは重く、耐えがたいことと見えよう〔videri は不定法だけで本動詞を欠き、文の構文は定かでない。こう取った〕。当事者たちの合意までもが、言い逃れによって弄ばれているのでなければ。他人の判決を軽んじることは、自分自身の判決と食い違うことよりも小さいからだ。
Epistolarum libri decem 2.91.4
Est igitur in manu tua, in tam absoluto atque probabili petitionis genere, servatis legibus, et aequitatis intuitu, aliquid etiam meae deferre personae: cujus interventum fastidio longae litis, non diffidentia negotii postulavit. Vale.
PL 18, 200Cだから、きわめて明白でもっともな種類の請求において、法を守り、公正を顧みつつ、私という人物にも何かを与えることは、あなたの手にある。私の取りなしは、長い訴訟への倦怠から求めたのであって、事柄への不信からではない。健やかであれ。