シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput XXXII 第IV巻 第XXXII章

SYMMACHUS PROTADIO.

シュンマクスよりプロタディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 232C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 4.32.1

1

Crescere inter nos quotidie amoris debitum volo. Sed epistolis tuis nihil opto debere, quae mihi plerumque exprobantur, ut desidi. Ergo geminis litteris tuis non simul mihi redditis, pari numero, sed conjuncta emissione respondeo.

PL 18, 232C

我々のあいだで、愛の負債が日ごとに増すことを私は望む。だが、あなたの書簡については、何も負いたくない。それらはたいてい〔底本は exprobantur。exprobrantur と読む〕、私が怠け者だとして、私を非難する材料にされるからだ。それゆえ、同時には私に届かなかったあなたの二通の書簡に、同じ数の書簡で、ただし一度にまとめて送って答える。

Epistolarum libri decem 4.32.2

2

Valemus, quantum aetas admittit declivis in senium. Raro nobis ager visitur, sed multo ratior est usus legendi. Tibi et rusticare et erudiri plurimum licet. Inde est, quod nos frequenter alloqueris: quia omne tempus, ut quaeratur ingenio, otio vindicatur.

PL 18, 232C

我々は、老いへと傾く年齢が許すかぎり、健やかである。田畑を訪れることはめったにないが、読むという習いはそれよりずっとまれだ〔底本は ratior。rarior と読む〕。あなたには、田園で過ごすことも学ぶことも、大いに許されている。そこから、あなたが我々に頻繁に語りかけることが出てくる。才能が追い求められるために、あらゆる時間が閑暇として取り戻されるからである。

Epistolarum libri decem 4.32.3

3

Sed fiduciae tuae audacia nostra non cesserit. Haurias licet monumenta priscorum, et ipse paginis ediscenda committas. Sollicitabo tamen arentibus verbis scripta istius, quem amore et judicio me legere necesse est, ut compensem illorum damna quae negligo. Vale.

PL 18, 232D

だが、あなたの自信に、我々の大胆さは譲りはしないだろう。あなたは古人の記録を汲み尽くしてもよいし、自らも暗記すべきものを書面に託してもよい。それでも私は、涸れた言葉で、私が愛と判断をもって読まねばならぬその人の書き物に、挑んでみよう〔istius(その人)が誰を指すかは定かでない。あなたを指すとも取れる〕。私が顧みない彼らの損失を、償うためである。健やかであれ。