ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Prologus, Caput II 序 第II章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1198A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII prol.2.1

1

Litteris autem singulis octonos versiculos ascripsit; ut simul et unitatem doceret (unitas enim coercet omnia et regit, cui subjecta omnia sunt) et purgationem legitimae sanctificationis Octava enim die solemnis purgatio vel ex Lege est (Levit. XII, 3 et 4) ; quia octava die circumcisionis solemnitas impleri statuta est: vel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris, et septem illis pollutus diebus.

PL 15, 1198A

文字ごとに八つの小節を割り当てたのは、一つであること――一は万物を抑えて治め、万物はこれに服している――と、律法にかなう聖化による清めとを、同時に教えるためである〔ミーニュ版は sanctificationis のあとに句点を刷る(翻刻はこれを落として大文字の Octava に続ける)。ミーニュに従い、ここで文を切る〕。八日目は律法からしても厳粛な清めの日であり(レビ記12:3–4)、八日目に割礼の祭が行われると定められているからである。あるいは、世界全体が我々の罪によって汚れ、あの七日のあいだ汚されていたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII prol.2.2

2

Ubi autem venit resurrectionis dies, convivificati Domino Jesu resurreximus, et erecti sumus, in novitate vitae ablutionis gratiam praeferentes.

PL 15, 1198A

しかし復活の日が来たとき、我々は主イエスとともに生かされてよみがえり、立ち上がって、いのちの新しさのうちに洗いの恩寵を示している。

Expositio in Psalmum CXVIII prol.2.3

3

Meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti Filii Dei, castitatis et simplicitatis, spiritale sacrificium acceptum Deo, non quarto aut quinto die; ne immundum aut inconsummatum sacrificium sit: sed octava die qua omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus.

PL 15, 1198A

それゆえ我々は初子の生き物を献げる。神の子、初子の象りであり、貞潔と純真の、霊的ないけにえとして神に受け入れられる。それを四日目や五日目に献げないのは、汚れた、あるいは完成されていないいけにえとならないためである。八日目に献げるのは、この日に、キリストの復活において、我々すべてがただよみがえらされただけでなく、固められたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII prol.2.4

4

Unde licet in baptismate plena sit statim purgatio: tamen quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, non offert sacrificium, nisi octavum ingrediatur diem; ut informatus agnitione sacramentorum coelestium non quasi rudis, sed quasi rationis capax, tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum coeperit esse instructior; ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.

PL 15, 1198B

それゆえ洗礼において清めはただちに完全であるとはいえ、洗礼を受けた者は洗いそのものといけにえの意味を知らなければならないので、八日目に入らないかぎり、いけにえを献げない。天の秘跡を知ることによって教えを受け、未熟な者としてではなく、道理を受けとめる力のある者として、もっと教えを受けはじめたときにこそ、自分の供え物を聖なる祭壇に献げるためであり、献げる者の無知が献げ物の奥義を汚すことのないためである。