ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XLIII 第14説教(ヌン) 第XLIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1409A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.43.1

1

Noli ergo tollere de corde tuo legem Dei, et affigere legem peccati. Noli scribere in sensibus tuis diaboli illecebras, et Dei delere mandata.

PL 15, 1409A

それゆえ、あなたの心から神の律法を取り去り、罪の律法を打ちつけるな。あなたの感覚に悪魔の誘惑を書き込み、神の戒めを消すな。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.43.2

2

Ecce ego, inquit, pinxi muros tuos, dicit Dominus ad Hierusalem (Esai. XLIX, 16) ; hoc est, ad animam studiosam tranquillitatis et pacis, quam fecit ad imaginem suam. Noli, inquam, auferre imaginem coelestem, et imaginem mortis imponere.

PL 15, 1409A

「見よ、私は汝の城壁を描いた」と、主はエルサレムに言う(イザヤ49:16)。すなわち、静けさと平和を熱心に求める魂、自らの像に似せて造った魂に言うのである。私は言う、天の像を取り去り、死の像を置くな。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.43.3

3

Recusasti haereditatem saeculi: serva Christi testimonia; quoniam in his exsultatio atque laetitia est, quandoquidem omnis fletus delebitur, et mors non erit amplius, neque luctus, neque fletus, neque clamor. Passio Christi imago fuit regni coelestis.

PL 15, 1409A

あなたは世の相続を拒んだ。ならば、キリストの証しを守れ。そこには喜びと歓びがあるからである。あらゆる涙はぬぐわれ、もはや死はなく、悲しみも、泣き声も、叫びもない。キリストの受難は、天の国の像であった。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.43.4

4

Nemo audivit in plateis vocem ejus; quia illo silentio passionis suae clamorem omnem in posterum impiae vocis abolebat. Nolebat fleri, qui dicebat ad filias Hierusalem: Filiae Hierusalem, nolite me flere, sed vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28) .

PL 15, 1409A

誰も街路で彼の声を聞かなかった。その受難の沈黙によって、のちの不敬虔な声のあらゆる叫びを消し去っていたからである。彼は、エルサレムの娘たちに言った者として、泣かれることを望まなかった。「エルサレムの娘たちよ、私のために泣くな。むしろ自分自身のために泣け」(ルカ23:28)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.43.5

5

Ablaturus enim omnes lacrymas suae beneficio crucis, in passione propria futurae instar beatitudinis exhibebat; ut nemo fleret, nisi qui Christi beneficia non teneret.

PL 15, 1409B

彼は、自らの十字架の恵みによってあらゆる涙を取り去ろうとしていたので、自らの受難において、来たるべき至福のありさまを示していた。キリストの恵みを手にしていない者のほかは、誰も泣かないようにするためである。