Expositio in Psalmum CXVIII 21.5.1
Medicamentum igitur super vulnus est; quia Dominus Jesus ipse medicus, qui vulnera nostra curavit, infundens vinum et oleum, et alligans vulnera Adae illius, qui descendens ab Hierusalem, a latronibus vulneratus est.
PL 15, 1503Dそれゆえ薬は傷の上にある。主イエスこそが医者であり、我々の傷を癒やしたからである。この医者は、エルサレムから下る途中で盗賊に傷つけられたあのアダムの傷に、ぶどう酒と油を注ぎ、包帯を巻いた。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.5.2
Caveat ergo unusquisque ne descendat ab Hierusalem; peccatis enim suis unusquisque descendit, et meritis ascendit.
PL 15, 1504Aそれゆえ各人は、エルサレムから下らぬよう警戒せよ。各人は自らの罪によって下り、功績によって上るのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.5.3
Aut quia fragiles sumus; qui descendit, currat ad illum Samaritanum, custodem operis sui, custodem Legis et gratiae; ut vulneri suo possit invenire medicinam: qui alligaturam verborum coelestium super vulnus imponat, dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2) .
PL 15, 1504Aあるいは、我々は弱いのだから、下った者は、自らの作品を見守る者、律法と恩寵の見守り手であるあのサマリア人のもとへ走るがよい。自分の傷のために薬を見いだせるように。その人は、天の言葉という包帯を傷の上に当て、こう言う。「悔い改めよ。天の国は近づいた」(マタイ3:2)。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.5.4
Bona alligatura, quae fracta animae tuae ossa connectat, et soliditate reparata, in pristinas vires reformet, ac discissos artus sine ulla sibi cicatricis offensione restituat.
PL 15, 1504A良い包帯である。それは、折れたあなたの魂の骨をつなぎ合わせ、固さを取り戻して元の力へと作り直し、裂かれた肢を、傷痕による障りもなく元に戻す。