ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XI. Caph, Caput VIII 第11説教(カフ) 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1351A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 11.8.1

1

Et fortasse isti oculi sunt, quibus Paulus videbat aeterna, ubi coepit corporalia non videre. Denique qui Christum non videbat, priusquam oculos amitteret, vidit eum posteaquam visum amisit oculorum. Vidit enim qui dixit: Quis es, Domine (Act. IX, 5) ?

PL 15, 1351A

おそらくこれらは、パウロが体の事物を見なくなり始めたとき、永遠のものを見たその目である。実に、目を失う前にはキリストを見なかった者が、目の視力を失った後に彼を見た。実際、「主よ、汝は誰か」(使徒言行録9:5)と言った者は、見ていたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.8.2

2

Videbat utique Christum, quem etiam Dominum fatebatur. Et infra: Domine, inquit, quid me vis facere (Ibid., 6) ? Non ergo videbat eum, cujus exspectabat imperium?

PL 15, 1351A

彼はたしかに、主と告白していたキリストを見ていた。そして後に彼は言う。「主よ、汝は私に何をさせようとするのか」(使徒言行録9:6)。その命令を待っていた者を、彼は見ていなかったというのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.8.3

3

Quibus igitur oculis videre Paulus plus coepit, nisi iis quos nobis ipse monstravit, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15) ?

PL 15, 1351B

では、パウロがより多く見始めたのは、どの目によってか。彼自身が我々に示した目、すなわち「私は霊で祈り、精神でも祈る」(一コリント14:15)と言ったそれらの目によってでなくて何であろう。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.8.4

4

Denique ut scias quia vidit orando: Factum est, inquit, revertenti mihi in Hierusalem, cum orarem in templo, pavorem habui, vidi illum dicentem mihi: Festina, et exi citius de Hierusalem; non enim recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 17 et 18) .

PL 15, 1351B

実に、彼が祈りによって見たとあなたが知るために。彼は言う。「私がエルサレムに戻って神殿で祈っていたとき、私は恐れを抱き、彼が私にこう言うのを見た。『急げ、すぐにエルサレムから出よ。彼らは私についての汝の証しを受け入れないからである』」(使徒言行録22:17–18)。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.8.5

5

Isti ergo oculi in verbum Dei deficiunt, et dicunt: Quando consolaberis me? Istis oculis prophetae dicebantur Videntes; quia per revelationem ea quae erant abscondita, mente cernebant.

PL 15, 1351B

だから、これらの目が神の言葉を求めて衰え果て、こう言う。「いつ汝は私を慰めるのか」。預言者たちは、これらの目によって「見る者たち」と呼ばれた。啓示によって、隠されていたことを精神で見て取ったからである。