ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput VII 第5説教(ヘー) 第VII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1253B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.7.1

1

Hanc viam ambulans Ecclesia dicit: Ego flos campi, et lilium convallium, sicut lilium in medio spinarum (Cant., II, 1) ; in totam enim terram fides populi credentis exivit, et in spatioso posuit pedes suos Christus. Et ideo pulchre ait florem se esse campi.

PL 15, 1253B

この道を歩んで、教会は言う。「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」(雅歌2:1)。信じる民の信仰は全地に出て行き、キリストは広い所に足を置いたからである。だから教会が自らを野の花と言うのは美しい。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.7.2

2

Flos erat etiam Paulus, qui dicebat: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor., II, 15) . Et vere flos, qui poterat nova et vetera de sui cordis proferre thesauro. Pulchre etiam lilium dicitur Ecclesia: sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum.

PL 15, 1253B

パウロもまた花であった。彼は言った。「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。そして彼は、まことに花であった。自らの心の宝庫から、新しいものと古いものを取り出すことができたからである。教会がユリと呼ばれるのも美しい。ユリが輝くように、聖なる者たちの業も輝くからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.7.3

3

Pulcherrime etiam dictum est lilium convallium; quia in humilibus magis elucet gratia. Sed hoc lilium in medio spinarum, hoc est, inter Judaeos et haereticos, hoc est, inter sollicitudines hujus saeculi, quae mentem hominis animumque compungunt.

PL 15, 1253C

谷間のユリと言われたのも、きわめて美しい。恩寵は、低い所でいっそう輝くからである。しかしこのユリは茨の間にある。すなわち、ユダヤ人と異端者たちの間にあり、人の精神と心を刺すこの世の思い煩いの間にある。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.7.4

4

Possumus etiam aliter accipere; quia sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conventus Ecclesia Dei refulget.

PL 15, 1253C

別の取り方もできる。ユリが茨の間で抜きん出るように、神の教会はすべての集会の上に輝くのである。