ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput LIV 第20説教(レシュ) 第LIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1501A · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.54.1

1

(Vers. 159.) Sequitur versus septimus: Vide quia praecepta tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. Hic quoque invitat Dominum, ut plenum charitatis suae spectet affectum. Nemo dicit, Vide, nisi qui judicat se, si videatur, esse placiturum.

PL 15, 1501A

(第159節)第七の節が続く。「見よ、私が汝の掟を愛したことを、主よ。汝の慈しみによって私を生かせ」。ここでもまた、主を促して、自らの愛に満ちた心を見てもらおうとしている。「見よ」と言うのは、見られれば喜ばれるだろうと自分で判断する者に限られる。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.54.2

2

Et pulchre dicit, Vide, et secundum Legem dicit; quia Lex praecepit, ut unusquisque ter in anno se offerat in conspectu Domini (Exod. XXIII, 17) .

PL 15, 1501A

そして彼は「見よ」と見事に言い、しかも律法に従って言っている。律法は、各人が年に三度、主の前に出るよう命じたからである(出エジプト記23:17)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.54.3

3

Quotidie se sanctus offert, quotidie apparet, et non vacuus apparet: non est enim vacuus, qui de plenitudine ejus accepit. Non erat vacuus David, qui ait: Repletum est gaudio os nostrum (Psal. CXXV, 2) ; quia gaudium fructus est Spiritus sancti.

PL 15, 1501A

聖なる人は毎日、自らを献げ、毎日現れ、しかも空しい者として現れはしない。その充満から受けた者は、空しくないからである。ダビデは空しくなかった。彼は「我々の口は喜びで満たされた」(詩篇125:2)と言う。喜びは聖なる霊の実だからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.54.4

4

Et sicut de plenitudine Verbi nos omnes accepimus, quemadmodum dixit Joannes (Joan. I, 16) : ita etiam Spiritus sanctus de plenitudine sua replevit orbem terrarum.

PL 15, 1501A

またヨハネが言ったように、我々は皆、言葉の充満から受けた(ヨハネ1:16)。同じように、聖なる霊もまた、その充満によって全世界を満たした。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.54.5

5

Non erat vacuus Zacharias, qui repletus est Spiritu sancto, et prophetabat adventum Domini Jesu (Luc. I, 67) .

PL 15, 1501B

ザカリアは空しくなかった。彼は聖なる霊に満たされ、主イエスの到来を預言した(ルカ1:67)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.54.6

6

Non erat Paulus vacuus, qui evangelizabat in abundantia: et repletus erat, accipiens odorem bonae suavitatis ab Ephesiis, placentem Deo hostiam (Ephes. V, 2) .

PL 15, 1501B

パウロは空しくなかった。彼は豊かに福音を告げ、また満たされていた。エフェソの人々から、神に喜ばれるいけにえとして、良い香りの芳しさを受けたからである(エフェソ5:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.54.7

7

Non erant Corinthii vacui, in quibus abundabat Dei gratia, juxta ejusdem Apostoli testimonium (I Cor. I, 7) .

PL 15, 1501B

コリントの人々は空しくなかった。同じ使徒の証しによれば、彼らの中には神の恩寵が満ちあふれていた(一コリント1:7)。