ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XXXV 第3説教(ギメル) 第XXXV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1235D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.35.1

1

Itaque a tanto volens crimine vindicare humanum genus, introduxit pharisaeum et publicanum in templo orantes (Luc., XVIII, 10 et seq.) ; et docuit etiamsi bona caetera habeat, quod magis superbus offendat, quam humilis, qui nulla virtutum dote subnixus sit; studet enim supplantare diabolus bonis operibus intentos.

PL 15, 1235D

それゆえ、これほどの罪から人類を解き放とうとして、彼は神殿で祈るファリサイ派の人と徴税人を登場させ(ルカ18:10以下)、ほかの点で善いものを持っていても、徳の賜物に何一つ支えられていない謙虚な者よりも、高ぶる者のほうが、神の不興をいっそう買うと教えた。悪魔は、善い行いに専心する者たちの足をすくおうと努めるからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.35.2

2

Quantum laboravit pharisaeus ille, ne raperet aliena, ne injustus esset, ne adulteraret! Quantum laboravit, ne peccaret, sicut peccavit publicanus! Quantum laboravit, ut bis in sabbato jejunaret! Quantum laboravit, ut decimam daret omnium quae acquireret!

PL 15, 1236A

あのファリサイ派の人は、他人のものを奪わないように、不義でないように、姦淫しないように、どれほど努めたことか。徴税人が罪を犯したようには罪を犯さないように、どれほど努めたことか。週に二度断食するために〔原文は「安息日に二度」。週に二度の意〕、どれほど努めたことか。得たすべてのものの十分の一を納めるために、どれほど努めたことか。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.35.3

3

Quis nostrum haec facit? Quanti habent possessiones, et soli incubant fructibus, et solis sibi messes recondunt!

PL 15, 1236A

我々のうち誰がこれを行っているか。どれほど多くの者が所有地を持ち、その実りにだけ没頭し、収穫を自分のためだけに蓄えていることか。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.35.4

4

Advertit hoc diabolus, et perfudit cum ulcere gravi; ut non teneret caput, mente carnis inflatus; et in eo in quo laudabilis fore crederetur, ibi reprehensibilior judicaretur. Agebat enim gratias Deo quod non esset raptor, adulter, injustus.

PL 15, 1236A

悪魔はこれに気づき、彼を重い腫れ物で満たした。彼が肉の思いで膨れ上がって頭を保たなくなり〔「頭」はキリストを言う。使徒の言葉を踏まえる〕、称賛されると思われた点において、まさにそこで、いっそう非難されるべき者と判断されるようにするためである。彼は、自分が強奪者でも姦淫者でも不義の者でもないことを神に感謝していたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.35.5

5

Quam noxie ei luctatus est serpens, et gravibus eum spiris ligavit! Superiorem fecit, ut de altiore dejiceret: inferiorem se praebuit, ut sublimiorem casu graviore prosterneret. Mala ruina est arrogantiae, quae superiorem subripuit. Mala haec lucta serpentis, qua se in plurimos torquet anfractus.

PL 15, 1236B

蛇は彼に対していかに有害に格闘し、重いとぐろで彼を縛ったことか。蛇は彼を上位の者としたが、それはより高みから突き落とすためであり、自らを下位の者として差し出したのは、より高い者をより重い転落で打ち倒すためであった。高慢の転落は悪い。それは上位の者を奪い去ったのである。蛇のこの格闘は悪い。それによって蛇は数多くの曲がりくねりへと身をよじる。