ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IV. Daleth, Caput XXI 第4説教(ダレト) 第XXI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1247C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 4.21.1

1

Lacunaria nostra cupressi. Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam: hieme juxta, vere, atque aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur.

PL 15, 1247C

「我々の天井板はイトスギ」。この種の木は決して緑を失わない。冬にも春にも夏にも等しく葉を養い、色を変えて移ろうこともない。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.21.2

2

Solam hanc arborem ventus suo numquam honore despoliat: sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur. Sic apostolica quoque gratia nescit defectum: sed vetustate sui floret.

PL 15, 1247C

風は、この木だけはその飾りを決して奪わない。この木だけは、古い衣を脱ぐことも、新しい花をまとうこともない。使徒の恩寵もこれと同じく、衰えを知らず、古さのうちで花開く。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.21.3

3

Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus meritis vigens, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat.

PL 15, 1247D

それゆえ、花咲く功績によって力強く、耐え忍ぶ広い心によって、正義とその他の徳の頂を常に支える魂は、朽ちることを知らない。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.21.4

4

Et ideo non defluit, neque deficit; quia nihil in ea rimosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi.

PL 15, 1247D

だからその魂は流れ去らず、衰えない。そのうちには、割れ目のあるもの、緩んだもの、動くもの、滑るもの、言葉の欠点によってそこから注ぎ出されうるものが、何もないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.21.5

5

Ideoque confimari se petit in verbis suis Propheta (Ps. LXXII, 2); ne moveantur pedes ejus, ne effundantur gressus ejus. Quae si quis recto vigeat corde, non patitur, sed radicatus atque fundatus adversus omnes passionum fluctus immobilis perseverat.

PL 15, 1247D

だから預言者は、その言葉の中で自分が堅くされること〔底本は confimari と刷る。confirmari と読む〕を求める(詩篇72:2)。自分の足が動かされず、自分の歩みが注ぎ出されないためである。正しい心で力強くある者は、これらを被らず、根を張り基礎を据えられて、情念のあらゆる波に対して動かされることなく耐える。