ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput XXIII 第22説教(タウ) 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1519A · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.23.1

1

(Vers. 174.) Sequitur versus sextus: Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Alius longevitate vitae istius delectatur, et concupiscit usque ad depositae senectutis finem corporis hujus vitam producere.

PL 15, 1519A

(第174節)第六の節が続く。「主よ、私は汝の救いを切に望んだ。汝の律法は私の黙想である」。ある人は、この生の長さを喜び、衰え果てた老年の終わりまで、この体の生を引き延ばそうと望む。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.23.2

2

Alii franguntur aegritudinis infirmitate, de quibus nemo potest dicere: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Beatos se putant, si inoffensa valetudinis commoditate potiantur, quibus non est infirmitas ad salutem.

PL 15, 1519A

またある人々は、病の弱さに打ちのめされる。そのうちの誰も、「私は弱いときにこそ強い」(二コリント12:10)とは言えない。彼らは、害のない健康の便宜を得られるなら自分を幸いだと思うが、その者たちには、救いに至る弱さがない。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.23.3

3

Horum quoque nemo potest dicere: Concupivi salutare tuum, Domine; suam enim magis salutem, quam salutare Dei quaerunt, medicis potius quam Scripturis obedientes. Contraria autem studiosis divinae cognitionis praecepta sunt medicinae (De Cons. dist. 5, Contraria) .

PL 15, 1519A

彼らのうちの誰も、「主よ、私は汝の救いを切に望んだ」とも言えない。彼らは、聖書よりも医者に従い、神の救いよりも自分の健康を求めるからである〔salus は「救い」とも「健康」とも取れる。ここでは後者と取った〕。医術の教えは、神の認識に励む者たちにとって相いれない(『教令集』第3部『聖別について』第5区分「Contraria」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.23.4

4

A jejunio revocant, lucubrare non sinunt, ab omni intensione meditationis abducunt. itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat.

PL 15, 1519B

それらは断食から呼び戻し、夜なべを許さず、黙想のあらゆる集中から引き離す。それゆえ、医者に身を委ねた者は、自分を自分に対して否むのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.23.5

5

Qui autem quaerit salutare Dei, Christum sequitur, qui dicitur salus Dei: non quae corporis, sed quae aeterna sunt quaerens, cum hoc in corpore conversetur. Qui autem salutem Dei quaerit, die utique et nocte meditatur in lege.

PL 15, 1519B

だが、神の救いを求める者は、神の救いと呼ばれるキリストに従う。この体の中に生きていながら、体のものではなく永遠のものを求めるのである。神の救いを求める者は、確かに昼も夜も律法を黙想する。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.23.6

6

Jugis illi meditatio est divinorum decretorum, neque aliqua cura corporis hujus advertitur a studio disciplinae.

PL 15, 1519B

その者には神の定めの絶えざる黙想があり、この体へのいかなる気遣いによっても、教えへの熱意からそらされることはない。