ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XXIII 第3説教(ギメル) 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1231B · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.23.1

1

Habes igitur quomodo auferas velamen, quod manet supra oculos cordis tui. Convertere ad Dominum, et velamen cadet.

PL 15, 1231B

それゆえ、あなたの心の目の上に残っている覆いを、どのようにして取り去るかが、あなたにはわかる。主へと向き直れ。そうすれば覆いは落ちる。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.23.2

2

Conversus est Paulus ad benedictionem Ananiae, velut squamae ceciderunt ab oculis ejus; et vidit qui per triduum ante non viderat (Act., IX, 18) : simul oculus corporis animaeque sanatur; quia medicamentum ei medicus demonstraverat ille de coelo, de quo scriptum est: Misit Verbum suum, et sanavit eos, et ex omnibus infirmitatibus suis liberavit eos (Psal. CVI, 20) .

PL 15, 1231B

パウロはアナニアの祝福に向き直ると、うろこのようなものがその目から落ち、三日のあいだ見えなかった者が見えるようになった(使徒言行録9:18)。体の目も魂の目も同時に癒された。あの天からの医者が、その者に薬を示していたからである。この医者について書かれている。「彼は自らの言葉を遣わして、彼らを癒し、彼らをそのすべての病から解き放った」(詩篇106:20)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.23.3

3

Non est medicus iste de terris, qui omnes curat infirmitates, et populos integros sanat. Mitte ergo, Pater, medicum istum: veniat Verbum tuum, aperiat oculos meos. Et Apostolorum oculi clausi erant, nisi eos Jesus aperuisset.

PL 15, 1231B

あらゆる病を治し、民全体を癒すこの医者は、地から来た者ではない。それゆえ父よ、この医者を遣わせ。汝の言葉を来させ、私の目を開かせよ。使徒たちの目も、イエスが開かなかったなら閉じていたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.23.4

4

Denique duobus ex his euntibus in castellum cui nomen Emmaus, cum interpretaretur Scripturas, et benediceret eos, Aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt eum (Luc., XXIV, 31) .

PL 15, 1231C

実に、彼らのうちの二人がエマオという名の村へ行っていたとき、彼が聖書を解き明かし、彼らを祝福したとき、「彼らの目が開かれ、彼らは彼だと気づいた」と書かれている(ルカ24:31)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.23.5

5

Ergo nisi Jesus aperuisset nobis oculos, nemo vidisset: nisi Jesus sustulisset velamen, nulli Evangelii gratia refulsisset. Et Petrus clausos habebat oculos, et Johannes clausos habebat, et Jacobus clausos habebat.

PL 15, 1231C

それゆえ、イエスが我々の目を開かなかったなら、誰も見なかっただろう。イエスが覆いを取り去らなかったなら、誰にも福音の恩寵は輝かなかっただろう。ペトロも目を閉じていた。ヨハネも目を閉じていた。ヤコブも目を閉じていた。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.23.6

6

Denique in monte gravati erant somno, sed excitati majestatis fulgore divinae oculos cordis sui aperuerunt. Et quia siti in corpore, plene videre non poterant, obumbravit eos nubes (Matth., XXVII, 5) , ne corporis oculos gloriae coelestis fulgor hebetaret.

PL 15, 1231C

実に山の上で、彼らは眠気に重くなっていたが、神的な威光の輝きに目覚めさせられて、心の目を開いた。しかし体の中に置かれているために十分には見ることができなかったので、雲が彼らに陰を落とし(マタイ27:5)〔底本の引照のまま写す。変容の場面はマタイ17:5にある〕、天上の栄光の輝きが体の目を鈍らせないようにした。