Expositio in Psalmum CXVIII 5.44.1
Vis scire quam dulcia judicia Domini? Non resurgunt impii in judicio (Ps. I, 5) . Qui autem in judicio resurgunt, habent spem veniae; quoniam crediderunt.
PL 15, 1266D主の裁きがどれほど甘美か知りたいか。「不敬虔な者たちは裁きにおいて復活しない」(詩篇1:5)。しかし裁きにおいて復活する者たちには赦しの希望がある。彼らは信じたからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.44.2
Impii non sunt, peccatores esse possunt: fidem habent, et si culpam non declinarunt, per fidem credunt: qui autem credit in ipso, non judicatur (Joan. III, 18) . Dulcia ergo judicia credentibus.
PL 15, 1267A彼らは不敬虔な者ではない、罪人でありうる。信仰を持っており、咎を避けなかったとしても、信仰によって信じている。「彼を信じる者は裁かれない」(ヨハネ3:18)。それゆえ、信じる者たちにとって裁きは甘美である。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.44.3
Qui autem non credunt, non Christi judicio damnati sunt, qui venit non ut judicet mundum, sed ut salvet et redimat: sed impietatis suae subiere judicium, qui in remissionem peccatorum credere noluerunt.
PL 15, 1267A信じない者たちは、キリストの裁きによって罪に定められたのではない。キリストは世界を裁くためではなく、救い、贖うために来たからである。彼らは自らの不敬虔の裁きを受けたのである、罪の赦しを信じようとしなかったのだから。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.44.4
Non enim possunt ad ejus pertinere beneficium, quem cognoscere refutarunt. Ergo qui non crediderunt in eo, judicio ejus videntur indigni. Judicium enim ejus quid sit, agnosce, dicente ipso: Hoc autem judicium est, quia lux venit in hunc mundum (Ibid., 19) .
PL 15, 1267A彼らは、知ることを拒んだ者の恵みにあずかることができないからである。それゆえ、彼を信じなかった者たちは、彼の裁きにふさわしくないと見える。彼の裁きとは何か、彼自身が言うのを聞いて知れ。「裁きとはこうである。光がこの世界に来た」(ヨハネ3:19)。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.44.5
Dulce ergo, quod lux est: dulce judicium, quod praecedit misericordia. Sic enim scriptum est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Ps. C, 1) .
PL 15, 1267Aそれゆえ、光であることは甘美である。慈しみが先立つ裁きは甘美である。こう書かれているとおりである。「慈しみと裁きを私は汝に歌おう、主よ」(詩篇100:1)。