Expositio in Psalmum CXVIII 10.35.1
Denique adhortationem divinae esse misericordiae, evidens testimonium docet; Moysi enim dicit Deus: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praestitero.
PL 15, 1343B実に、励ましが神の慈しみのものであることを、明白な証言が教える。神はモーセに言う。「私は憐れもうとする者を憐れみ、慈しみを示そうとする者に慈しみを示す」。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.35.2
Igitur non est volentis, neque currentis, sed miserantis Dei est (Rom. IX, 15 et 16) . Forte dicas: Ergo non debemus, vel velle, vel currere; atqui negligentes Deus deserere consuevit. Non ergo hoc dicit; sed quid dicat consideremus.
PL 15, 1343Cゆえに、それは望む者のものでも、走る者のものでもなく、憐れむ神のものである(ローマ9:15–16)。あなたはたぶん言うだろう。「それなら我々は、望むことも走ることもすべきでない」と。だが神は怠る者を見捨てるのが常である。ゆえに彼はそう言っているのではない。彼が何を言っているのかを考えよう。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.35.3
Non volentis, neque currentis hominis perseverantia est; non est enim in hominis potestate, sed miserantis Dei est, ut possis complere quae coeperis. Denique iterum Moysi dicit: Quia in hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam (Ibid., 17) .
PL 15, 1343C忍耐は、望む人、走る人のものではない。始めたことをあなたが成し遂げられるのは、人の力のうちにはなく、憐れむ神のものだからである。実に彼は再びモーセに言う。「まさにこのために私は汝を立てた、汝において私の力を示すためである」(ローマ9:17)。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.35.4
Colligitur ergo adhortationem divinae misericordiae deputandam. Unde sequitur: Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat (Ibid., 18) . Hunc miseratus hortatur, illum non revocat exsecratus.
PL 15, 1343Cゆえに、励ましは神の慈しみに帰されねばならないと結論される。それゆえ続く。「ゆえに、彼は望む者を憐れみ、望む者をかたくなにする」(ローマ9:18)。ある者は憐れんで励まし、別の者は忌み嫌って呼び戻さない。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.35.5
Et vere misericordia est Dei nostrarum militia passionum, per quam nobis peccata minuuntur.
PL 15, 1343Dそして、まことに、我々の苦しみの戦いこそ神の慈しみであり、それによって我々の罪が減らされる〔misericordia est Dei nostrarum militia passionum は「神の慈しみは我々の苦しみの戦いである」とも読める。前後の文脈から、苦しみの戦いが神の慈しみであると取った。passionum は「情念」とも取れるが「苦しみ」と解した〕。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.35.6
Denique Lazarus pauper, quia in hac vita toleravit mala complurima, in gremio Abrahae requiem consolationis invenit; ille autem dives, qui consolationem habuit in saeculo, post curricula vitae hujus fructum quietis amisit.
PL 15, 1343D実に、貧しいラザロは、この生で多くの悪を耐え忍んだので、アブラハムの懐で慰めの安らぎを見いだした。一方、あの金持ちは、世で慰めを得ていたので、この生の歩みののち、安息の実りを失った。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.35.7
Quem si miseratus esset Deus, castigasset potius in hoc saeculo, ut postea non flagellaretur.
PL 15, 1343Dもし神が彼を憐れんだのなら、むしろこの世で懲らしめ、のちに鞭打たれないようにしただろう。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.35.8
Denique Job licet graviter flagellatus, et quidem flagellis plurimis inopiae, amissionis filiorum, doloribus corporis, opprobriis amicorum; consolatione tamen fruitur aeterna.
PL 15, 1343D実に、ヨブは、厳しく鞭打たれ、しかも貧窮、子らを失うこと、体の苦痛、友らからの辱めという多くの鞭を受けたが、それでも永遠の慰めを享受する。