ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVIII. Sade, Caput VI 第18説教(ツァデ) 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1454B · 9 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.1

1

Justus ergo in adversis suis justitiam Dei laudat. Sed non hoc sentit amissis teneris parens liberis, non immaturo nuptae viduatus consortio, non aeger in dolore, non naufragus in periculo, non reus in judicio, non captivus in laqueo.

PL 15, 1454B

義人は自分の逆境にあって、神の正義を称える。しかし、幼い子らを失った親も、妻との結びつきを早すぎる時に奪われた寡夫も、苦痛の中の病人も、危険の中の難破者も、裁判にかけられた被告も、罠に捕らわれた囚人も、このようには感じない。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.2

2

Clamabat tamen Hieremias, cum futurae annuntians populis captivitatis aerumnam, in luti voraginem turpi necandus illuvie mergeretur: Justus es, Domine (Jerem. XII, 1) : Clamabat iterum cum victae plebis miserandis servitiis angeretur.

PL 15, 1454B

それでもエレミヤは叫んだ。来たるべき捕囚の苦難を民に告げたために、泥の淵に、汚らわしい汚物の中で殺されようとして沈められたときに、「汝は義である、主よ」と叫んだ(エレミヤ12:1)。再び、打ち負かされた民の哀れな隷属に心を痛めたときにも叫んだ。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.3

3

Justus est Dominus; quia os ejus irritavit. . . . A foris sine filiis fecit, et ab intus mors (Thren. I, 18 et 20) .

PL 15, 1454C

「主は義である。主の口を怒らせたからである……外では子らをなくさせ、内には死がある」(哀歌1:18と20)〔底本は3人称の irritavit。「〔私が〕怒らせた」の意か〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.4

4

Clamabant Hebraei cum propter virtutem devotionis, et fidei gratiam fornacis ardentis ambirentur incendiis: Justus es, Domine, in omnibus quae fecisti (Dan. III, 27) ; et ideo meruerunt ut illaesi ignibus, Domini justitias praedicarent.

PL 15, 1454C

ヘブライ人たちは叫んだ。敬虔の徳と信仰の恩寵のゆえに、燃える炉の火に取り囲まれたときに、「汝は義である、主よ、汝がなしたすべてのことにおいて」と(ダニエル3:27)。それゆえ彼らは、火に傷つけられることなく、主の正義を宣べる資格を得たのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.5

5

Daniel quoque propheta secundo in lacum missus leonum, et immanium ferarum saevitia atque horrore circumdatus, recta omnia in conspectu esse Domini imperterrito clamore jactabat (Dan. VI, 22) .

PL 15, 1454C

預言者ダニエルもまた、二度目に獅子の穴に投げ込まれ、獰猛な獣たちの猛威と恐ろしさに取り囲まれたとき、すべては主の目の前において正しいと、恐れない叫びで言い放った(ダニエル6:22)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.6

6

Jonas inclusus utero bestiali, anhelandi spiritus vix habens commeatum: justus injustorum sorte damnatus, clamabat de ventre ceti in mari: Cum voce laudis et confessionis supplico tibi (Jonae II, 10) .

PL 15, 1454C

ヨナは獣の腹に閉じ込められ、息をするための通い路をほとんど持たず、義人でありながら不義の者たちの運命に断罪されて、海にいるクジラの腹の中から叫んだ。「賛美と告白の声をもって、私は汝に懇願する」(ヨナ2:10)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.7

7

David cum fugeret a facie Abessalon parricidalibus armis et terris pulsus, et regno egressus; cum pro totius populi se offerret excidio, dicebat: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Grex innocens iste quid fecit?

PL 15, 1454C

ダビデは、アブサロムの顔の前から逃げたとき、近親殺しの武器によって国土から追われ、王国から出たとき、全民の滅びの代わりに自らを差し出して、こう言っていた。「主よ、汝は義である。汝の裁きは正しい。この無垢の群れが何をしたのか」。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.8

8

Ego pastor feci malignum, apud justum Deum, poena de culpae auctore sumatur. Ipse pater fidei Abraham, cum ad immolandum unicus a sene filius posceretur, paternae pietatis affectum divinae confessione justitiae temperabat, dicens: Justus es, Domine; non enim poscis alienum, sed tuum reposcis: ipsum tibi restituo, quem dedisti.

PL 15, 1455A

「私は牧者でありながら悪をなした。義なる神のもとでは、刑罰は咎の張本人から取られるように」。信仰の父アブラハム自身も、老人からその独り子がいけにえとして求められたとき、父としての情愛を、神の正義の告白によって抑えて、こう言った。「汝は義である、主よ。汝は他人のものを求めるのではなく、自分のものを求め返すのだから。汝が与えたその子を、私は汝に返す」。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.6.9

9

Hunc imitatus Job, exstinctis liberis, patrimonioque nudatus amisso, amictum sui corporis scindens ait: Nudus natus sum, nudus, inquit, et moriar. Dominus dedit, Dominus abstulit . . . . Sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21 et 22) .

PL 15, 1455A

ヨブはこれに倣い、子らを失い、父祖伝来の財産も失って裸にされ、自分の体の衣を引き裂いて言った。「私は裸で生まれた」、彼は言う、「裸で死ぬであろう。主が与え、主が取り去った……主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21–22)。