Expositio in Psalmum CXVIII 6.23.1
Audiamus itaque quid dicat: Exsurge, veni, proxima mea (Cant. II, 10) , hoc est, surge a mortuis, exsurge a vinculis, quibus circumdata tenebaris. Exsurge, quia ego resurrexi tibi: solve vinculum iniquitatis, quia ego jam solvi tibi.
PL 15, 1275Cそれゆえ、彼が何と言うか聞こう。「起きよ、来い、私の近しい者」(雅歌2:10)。すなわち、死者の中から起きよ、取り巻かれて捕らえられていた縛りから起きよ。起きよ。私があなたのために復活したからである。不法の縛りを解け。私がすでにあなたのために解いたからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 6.23.2
Veni, quia jam retia soluta sunt. Virgo peperit, puer natus ex Virgine est. Nihil debet muliebri haereditati: quasi filius mulieris non tenetur.
PL 15, 1275C来い。網はすでに解かれた。おとめが産み、子がおとめから生まれた。彼は、女の相続に何も負わない。女の子でありながら、捕らえられていない。
Expositio in Psalmum CXVIII 6.23.3
Cerne medium parietem maceriae jam solutum, qui interiorum affectuum concordiam dividebat, et in diversum excitabat dissensiones corporalium passionum.
PL 15, 1275Cすでに解かれた、隔ての垣の壁を見よ。それは内なる情の和合を分け、反対の方向へと、体の情念による不和をかき立てていた。
Expositio in Psalmum CXVIII 6.23.4
Veni ergo secura, cupio videre faciem tuam, et audire vocem tuam: veni, ut jam me non per retia videas, sed facie ad faciem vultibus amatoris dilecta potiaris. Ethice ista decursa sint. Mystica autem illa, si possumus, vel linea intueamur extrema.
PL 15, 1275Cそれゆえ安心して来い。私はあなたの顔を見、あなたの声を聞きたい。来い、もはや網を通して私を見ることなく、顔と顔を合わせて、愛される者として、愛する者の面差しにあずかるために。これらは倫理の面から述べ終えたことにしよう。神秘の面のものは、できるなら、せめて最後の輪郭だけでも眺めよう。