Expositio in Psalmum CXVIII 16.19.1
Qui sunt igitur isti oculi qui deficiunt in salutare Dei? Diximus oculum suppliciorum esse, qui praevidens futura supplicia peccatorum, gerendam annuntiet poenitentiam.
PL 15, 1430Dでは、神の救いを待ち望んで衰えるこの目とは、何か。我々は、刑罰の目があると述べた。それは、罪人たちに来たるべき刑罰を予見して、悔い改めを行うべきことを告げる目である。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.19.2
Demonstravit hunc oculum Baptista Joannes dicens: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 7 et 8) .
PL 15, 1431A洗礼者ヨハネは、この目を示して言った。「マムシの子らよ、来たるべき怒りから逃れるようにと、誰が汝らに教えたのか。それゆえ、悔い改めにふさわしい実を結べ」(ルカ3:7, 8)。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.19.3
Ad baptismum enim Joannis veniebat, qui habebat oculum suppliciorum: ad Christi autem baptismum venit, qui videt gratiam. Hic enim oculus est quem Dominicae passionis umbra tuetur et protegit. Aliud ergo Ennon, aliud Ain.
PL 15, 1431Aヨハネの洗礼には、刑罰の目を持つ者が来た。だがキリストの洗礼には、恩寵を見る者が来る。この目こそ、主の受難の影が守り、保護する目だからである。ゆえに、アイノンとアインは別のものである。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.19.4
In Ennon baptizatur conscius gravium delictorum: qui autem purum oculum habet, gratiam suscipit spiritalem.
PL 15, 1431Aアイノンでは、重い罪を自覚する者が洗礼を受ける。だが、清い目を持つ者は、霊的な恩寵を受ける。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.19.5
Et imperfectae fortasse animae oculus suppliciorum est: perfectae autem oculus gratiarum est purior atque sincerior, qui significatur hac littera, ad quam justi forma dirigitur; quia imperfecta peccati tantummodo judicium declinare desiderat, perfecta vero meritum regni coelestis acquirere.
PL 15, 1431Aまた、刑罰の目は、おそらく未完成の魂の目であり、完全な魂の目は、いっそう清く混じりけのない恩寵の目である。それは、この文字によって示され、義人の姿はこの文字へと向けられる。未完成の魂は、罪の裁きを避けることだけを望み、完全な魂は、天の国の功績を得ることを望むからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.19.6
Praesumimus tamen quod utrumque oculum una anima habeat, et oculum suppliciorum, et oculum gratiae: laevum oculum suppliciorum, dexterum gratiae; quia non a primo homines possunt esse perfecti, sed per processum virtutis ascendunt.
PL 15, 1431Bそれでも我々は、一つの魂が両方の目、刑罰の目と恩寵の目を持つと考える。左の目が刑罰の目、右の目が恩寵の目である。人は初めから完全でありうるのではなく、徳の歩みを通して上っていくからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.19.7
Ante igitur unaquaeque anima quasi ad baptismum Joannis venit; ut praemittat poenitentiam delictorum: et in processu paulatim ubi peccata sua defleverit, spiritali abluta baptismate, Christi accipit sacramentum.
PL 15, 1431Bそれゆえ、どの魂もまず、いわばヨハネの洗礼に来る。罪の悔い改めを先立たせるためである。そして歩みの中で、徐々に、自らの罪を嘆いたのち、霊的な洗礼によって洗われ、キリストの秘跡を受ける。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.19.8
Unde videtur et in Canticis Canticorum Ecclesia praedicari, cui dicitur: Cor nostrum cepisti, soror mea Sponsa, cor nostrum cepisti uno ab oculis tuis (Cant. IV, 9) ; ut iste oculus gratiae sit, qui Christi sibi pleniorem acquisiverit charitatem.
PL 15, 1431Bしたがって、雅歌においても、教会が告げられているように見える。教会にこう言われている。「汝は我々の心を捕らえた、私の妹なる花嫁よ。汝の目の一つで、我々の心を捕らえた」(雅歌4:9)。この目は恩寵の目であり、キリストの愛をより豊かに自らに得た者のものである。