ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XXIII 第8説教(ヘト) 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1304A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.23.1

1

Est etiam misericordiae donare peccatum: et misericordiae est, et justitiae est. Denique justitiae ascribit Scriptura divina veniam peccatorum, secundum illud quod hodie lectum est: Benedictum lignum quod fit per justitiam: maledictum autem lignum quod fit per manus hominum (Sap. XIV, 7 et 8) .

PL 15, 1304A

罪を赦すこともまた慈しみに属する。それは慈しみに属し、また正義にも属する。実に、神の聖書は、罪の赦しを正義に帰している。今日読まれたものによれば、こうである。「正義によって造られる木は祝福され、人の手によって造られる木は呪われる」(知恵の書14:7–8)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.23.2

2

Superius ad crucem Domini retulit, posterius ad errorem gentilium, qui ligna venerantur. Justitia autem quae est crucis, nisi quod ascendens illud patibulum Dominus Jesus Christus, peccatorum nostrorum chirographum crucifixit, et totius orbis peccatum suo cruore mundavit?

PL 15, 1304A

前者は主の十字架に関係づけ、後者は木を崇める異邦人の誤りに関係づけた。十字架の正義とは何か。それは、主イエス・キリストがあの刑架に上り、我々の罪の証書を十字架につけ、全世界の罪を自らの血で清めたことにほかならない。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.23.3

3

In quo ergo justus Deus, nisi in eo quia scivit quod de limo terrae hominem figuravit, quae terra utique corruptelae obnoxia est, ac vitio lubricae passionis?

PL 15, 1304A

では、神が正しいのは何においてか。それは、人を地の泥から造ったことを知っていたということにおいてではないか。その地は確かに腐敗に服し、滑りやすい情念の悪徳に服するのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.23.4

4

Propterea ergo Dominus, qui secundum animam te ad imaginem et similitudinem sui fecit, hoc est, rationabilem, justum, pudicum (in eo enim ad imaginem Dei es, si sis justus, ut sis imago justitiae: si sis castus, ut immaculati in te figura praefulgeat) sciens ergo secundum corporis fragilitatem corruptelae patere hominem, quasi justus fragili lubricaeque naturae delicta concessit.

PL 15, 1304B

それゆえ、主は、魂に関してあなたを自らの像と似姿に造った。すなわち、理性ある者、正しい者、貞潔な者としてである(あなたが神の像にかなうのは、正しい者であって正義の像となるとき、貞潔な者であって汚れの無い者の象りがあなたのうちに輝くときだからである)。それゆえ、体の脆さに関して人が腐敗に服することを知っていた主は、いわば正しい者として、脆く滑りやすい本性の罪を許した〔主文の構文が崩れているらしく、「主は……知っていて……許した」と解した〕。