ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VII. Zain, Caput XII 第7説教(ザイン) 第XII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1284C · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 7.12.1

1

Denique et David putabat se ante haec cognoscere, sed nesciebat; et ideo anxius fluctuanti animo laborabat. Unde ait: Et aestimabam me scire: hoc labor est ante me, donec ingrediar in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis (Ibid., 16 et 17) .

PL 15, 1284C

実に、ダビデもまた、これらのことを前もって知っていると思っていたが、知らなかった。それゆえ不安を抱き、揺れ動く心で苦しんでいた。そこで言う。「私は自分が知っていると思っていた。しかしこれは私の前にある労苦であった、私が神の聖所に入り、終わりのことを悟るまでは」(詩篇72:16–17)。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.12.2

2

In quibus per id quod se exstulerunt superbi, vidit prophetico spiritu dejectiores fore, et ait: Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt, et exterminati sunt propter iniquitatem suam, sicut somnium exsurgentis (Ibid., 19 et 20) ?

PL 15, 1284C

これらの者たちについて、不遜な者たちが自らを高めたそのゆえに、いっそう低く落ちるであろうと、彼は預言の霊において見て、言った。「どのようにして彼らは荒廃に至ったか。たちまち絶え果て、その不法のゆえに滅ぼされた。目覚める者の夢のように」(詩篇72:19–20)。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.12.3

3

Cognovit igitur impiorum successus in hoc saeculo somnii esse similes, non veritatis: quorum emolumenta tamdiu videntur esse, dum dormiunt.

PL 15, 1284C

こうして彼は、この世における不敬虔な者たちの成功が夢に似ていて、真実のものではないと知った。その利得が見えるのは、彼らが眠っている間だけである。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.12.4

4

Ubi edormierint somnium suum, qui videbantur sibi potare, jam sitiunt: qui epulabantur, esuriunt, nihil solidum ex isto somnio, perfectumque referentes.

PL 15, 1284C

自らの夢を眠り尽くしたとき、飲んでいるように見えていた者は今や渇き、宴していた者は飢える。彼らはこの夢から、確かで完全なものを何一つ持ち帰らない。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.12.5

5

Et bene somnium dormiunt saeculares viri, qui licet saeculo vigilent, Deo dormiunt, de quibus bene sanctus Job, qui eorum ante affluentiam mirabatur, ait: Quia sicut paleae jactantur a vento, et sicut pulvis turbine dissipantur. . . . moriuntur autem cum amaritudine animae suae, nihil manducantes, nihilque boni habentes (Job. XXI, 18 et 25) .

PL 15, 1284D

世の人々が夢を眠るというのは、まことにふさわしい。彼らは世に対しては目覚めていても、神に対しては眠っているからである。聖なるヨブは、彼らの先の繁栄に驚いて、彼らについて見事に言う。「彼らは風に吹かれる籾殻のように投げ散らされ、旋風に散らされる塵のようになる。……彼らは魂の苦さの中で死に、何も食べず、何も良いものを持たない」(ヨブ記21:18, 25)。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.12.6

6

Justus autem habens bonae fiduciam conscientiae, in suis magis novissimis gratulatur, et se vitae hujus exitu a laboribus intelligit liberari, mercedemque boni operis et factorum requirit dicens: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8) .

PL 15, 1284D

義人はしかし、善き良心の確信をもって、むしろ自らの終わりのことを喜び、この生の終わりによって労苦から解放されると悟り、善き働きと行いへの報いを求めて言う。「私には正義の冠が備えられている。それを、かの日に、義なる裁き主である主が私に返す。私にだけでなく、その到来を愛する人々にもである」(二テモテ4:8)。