ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XX 第3説教(ギメル) 第XX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1229B · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.20.1

1

Neque te moveat, quod ait: Multa verba custodiam; qui unum verbum cognoverit, multa verba cognoscit. In uno enim multa sunt, et in multis unum est. Probandum est igitur quomodo unum verbum multa sint, et multa verba unum verbum sit.

PL 15, 1229B

また、彼が「私は多くの言葉を守るだろう」と言うことに、あなたは戸惑ってはならない。一つの言葉を知った者は、多くの言葉を知る。一つの中に多くがあり、多くの中に一つがあるからである。それゆえ、一つの言葉がどのようにして多くであり、多くの言葉がどのようにして一つの言葉であるのかを、証明しなければならない。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.20.2

2

Nec est difficile doceri, cum dixerit Apostolus, quia ipse est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, in quo creata sunt omnia in coelestibus et in terra, sive visibilia, sive invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 15 et 16) .

PL 15, 1229C

これを教えることは難しくない。使徒が、彼こそ見えない神の像、すべての被造物に先立って生まれた者であり、その者において天と地にあるすべてのものが造られた、見えるものも見えないものも、座天使も主天使も、権天使も能天使も、すべてのものはその者を通して、その者において造られたと言っているのだから(コロサイ1:15–16)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.20.3

3

Unum est igitur Verbum, quod operatur in singulis: et cum in singulis operatur, operatur omnia in omnibus. Hoc Verbum unicum apud Patrem se diffudit in plurima; quia de plenitudine ejus omnes accepimus.

PL 15, 1229C

それゆえ、一人ひとりの中で働く言葉は一つである。一人ひとりの中で働くとき、言葉はすべてにおいてすべてを働かせる。父のもとにあるこの唯一の言葉は、自らを多くのものへと注ぎ出した。我々は皆、その充満から受けたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.20.4

4

Itaque si videas singula omnium quae creata sunt in ipso, videbis in singulis unum verbum esse omnium, cujus pro captu nostro participes sumus.

PL 15, 1229C

それゆえ、その者において造られたすべてのものの一つ一つを見るなら、その一つ一つの中に、すべてのものの一つの言葉があるのを見るだろう。我々は自分の受け入れうる限度に応じて、その言葉にあずかっている。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.20.5

5

In me verbum est humanum, sed Apostolus succurrat et dicat: Puto et ego spiritum Dei habeo (I Cor., VII, 40); in alio verbum coeleste, et verbum angelorum in plerisque est.

PL 15, 1229D

私の中にあるのは人間の言葉であるが、使徒が助けて、こう言うように。「私も神の霊を持っていると思う」(一コリント7:40)。別の者の中には天上の言葉があり、天使たちの言葉は多くの者の中にある。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.20.6

6

Sunt qui habent verbum Dominationum et Potestatum, verbum justitiae, verbum castitatis, verbum prudentiae, verbum pietatis, verbum etiam virtutis. Sic unum verbum multa sunt, et multa verba unum sunt. Nec vero arduum est istud aestimari; cum legerimus quia omnia potest Spiritus sapientiae.

PL 15, 1230A

主天使と能天使の言葉、正義の言葉、貞潔の言葉、思慮の言葉、敬虔の言葉、さらには徳の言葉を持つ者たちもいる。このように、一つの言葉は多くであり、多くの言葉は一つである。これを考えることも難しくはない。知恵の霊はすべてをなしうると、我々は読んだのだから。