ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XXIX 第12説教(ラメド) 第XXIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1371B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.29.1

1

Quanta simul coacervata sunt; ut in illa afflictione Job sanctus periret? Sed quia patriarcharum moribus informatus, oraculorumque coelestium, et naturalis legis erat institutione formatus, ideo in tentationibus tantis perire non potuit.

PL 15, 1371B

どれほど多くの災いが一度に積み重ねられたことか、聖なるヨブがあの苦難の中で滅びうるほどに。しかし彼は族長たちの習いに形づくられ、天の託宣と自然の律法の教えによって整えられていたので、これほどの誘惑の中でも滅びえなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.29.2

2

Denique cum amisisset tam amplas subito facultates, charissimos filios, quasi is cui meditatio quotidiana esset in lege divina, ait: Nudus exivi de utero matris meae, nudus ibo eo.

PL 15, 1371B

実に、あれほど大きな財産を突然失い、いとしい息子たちを失ったとき、神の法を日々思い巡らしていた者のように、彼は言った。「私は裸で母の胎から出た。裸でそこへ行こう。」

Expositio in Psalmum CXVIII 12.29.3

3

Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) .

PL 15, 1371B

「主が与え、主が奪った。主の喜ぶとおりに、そうなった。主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.29.4

4

Perfusus etiam corporis totius ulceribus, cum tentaretur uxoris alloquiis, qui meminisset Adam sic esse dejectum, dum propriae credidit uxori, respondit: Sicut una ex insipientibus mulieribus locuta es (Job. II, 10) .

PL 15, 1371B

全身を腫れ物で覆われ、妻の言葉に試みられたときも、彼は、アダムが自らの妻を信じたためにこのように堕とされたことを思い出していたので、答えた。「汝は愚かな女の一人のように語った」(ヨブ記2:10)。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.29.5

5

Quod si illam quasi sapientem voluisset audire, ipse sapiens non fuisset. Tentatus etiam diversis alloquiis amicorum (Job. XIX, 3) , cum fidei stabilis, immobilisque patientiae praemia meruisset a Domino, nonne dicebat: Nisi quia Lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea?

PL 15, 1371C

もし彼が彼女を賢い者として聞こうとしていたなら、彼自身が賢くなかっただろう。また友人たちのさまざまな言葉にも試みられた(ヨブ記19:3)が、揺るがぬ信仰と動じない忍耐の報いを主から受けるにふさわしくなったとき、彼は言わなかっただろうか。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」と。