ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput VI 第19説教(コフ) 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1470C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.6.1

1

Audi quia caro Domini umbra erat: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum (Esai. XIX, 1) . Et David dicit: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8) . Factus est igitur exinanitus umbra nobis, quos sol iniquitatis exusserat.

PL 15, 1470C

主の肉が影であったことを聞け。「見よ、主は軽い雲の上に座し、エジプトに来る」(イザヤ19:1)。またダビデは言う。「汝の翼の陰で私を守れ」(詩篇16:8)。こうして彼は、空しくされて、不法の太陽に焼かれた我々のための影となったのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.6.2

2

Vidimus ergo in umbra eum, cum adhuc fides prima procederet. Sed nunc jam totum illuminat mundum: et tamen adhuc eum per sui corporis, quae est Ecclesia, umbram videmus, nondum facie ad faciem; neque enim oculi corporis divinitatis possunt recipere fulgorem.

PL 15, 1470C

それゆえ我々は、信仰がまだ初めの段階にあったとき、彼を影において見た。だが今や、彼は全世界を照らしている。それでもなお、我々は彼を、彼の体である教会の影を通して見ており、顔と顔を合わせてはまだ見ていない。体の目は、神性の輝きを受け入れることができないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.6.3

3

Haec quoque umbra totum quotidie protegit orbem terrarum. Profuit igitur conclusio; Conclusit enim Deus omnia in incredulitate; ut omnium misereatur (Rom. XI, 32) . Sed jam consideremus quid in conclusione dicendum est, et unde incipiendum.

PL 15, 1470D

この影もまた、日ごとに全地を覆っている。それゆえ、閉じ込めは益となった。「神はすべての者を不信のうちに閉じ込めた。すべての者を憐れむためである」(ローマ11:32)からである。だが、閉じ込めの中で何を言うべきか、どこから始めるべきかを、今や考えよう。