Expositio in Psalmum CXVIII 20.56.1
(Vers. 160.) Sequitur versus octavus: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Cum principium verborum Dei veritas sit, veritas utique fidei fundamentum est.
PL 15, 1501D(第160節)第八の節が続く。「汝の言葉の初めは真理。汝の正義の裁きはすべて永遠に」。神の言葉の初めが真理であるなら、真理はまさしく信仰の土台である。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.56.2
Primum etenim oportet ut credamus vera esse Dei summi, quae in divinis scripturis legimus, oracula. Secundum est, ut virtutem eorum pleniore cognitione discamus.
PL 15, 1501Dというのも、まず我々は、聖書に読む至高の神の託宣が真実であると信じなければならない。第二に、その力をより豊かな認識によって学ぶことである。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.56.3
Sicut enim Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9) : plenitudo autem sapientiae dilectio; lex enim sapientia, plenitudo autem legis dilectio: ita plenitudo verborum Dei sapientia, cognitioque justitiae.
PL 15, 1502A「知恵の初めは主への恐れ」(詩篇110:9)であるが、知恵の充満は愛である。律法は知恵であり、律法の充満は愛だからである。同じように、神の言葉の充満は知恵であり、正義の認識である。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.56.4
Nam sicut a timore Domini processus quidam est ad gratiam charitatis: ita a veritate ad judicium justitiae divinae quidam videtur fieri processus.
PL 15, 1502A主への恐れから愛の恩寵へのある進展があるように、真理から神の正義の裁きへも、ある進展が生じると見える。